# Epitome astronomiae Copernicanae 898

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ECLIPSI SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/898
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/898

Rursum hic de rebus solaribus tantò minus habemus, quod asseueremus, quàm de lunaribus, quantò sol lunâ sublimior est, àque nobis remotior. Sunt tamen aliqua maculis hisce communia cum nostris nubibus. Primùm sicuti, si quis terram intueri, posset ex aliquo fixo loco aetheris versus solem: ille videret nubes in illius disco intra dimidiam diem naturalem conuerti ab ora orientali in occide talem: sic tamen, vt nubium aliquae paululum praecus erent, aliae, quarum motus super terramom e, in hoc iam vniuersali motu relinquerentur nonnihil: sic etiam est cum maculis solis: Plerúmque numque manent in disco solis per dies 32. aut 13. aliquae tamen diutiusculè, aliae breuiusculè, & ingrediuntur quidem ab ortu, videri desinunt ab occasu. Deinde, sicut, qui telluris rotationem specularetur, ille siue nubes, siue maculosas superficiei partes videret circa extremas oras tardas, & figuras earum compressas propter conuexitatem glo bi a visu reductam sursum, in medio disco veloces, & figuras explicatas: sic idem etiam contingit videri in maculis solis. Hoc experimentum refutat illos, qui comminiscuntur nescio quam superficiem sphaericam, quae in morem loricae pellucidae, opacis corpusculis sit contexta, incedatque sub sole, instar sphae rae planetariae, tardissimo motu. Nam si hoc esset, maculae semper aequales diurnos haberent in disco solis,

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
