Latin
DE HARMONICIS MOTVVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 902
Unproofread scanNot analysed yet
&Diapason 2. 1. Sic Trisdiapason inter r. 8. componitur ex Diapason inter 1. 2. &duabus aliis Diapason inter 2. Quotupliciter planetis Harmoniae conueniunt in primâ consideratione, quae locum habet in Sole? Tripliciter. Vel enim singulis suae sunt attributae harmoniae respectu diuersorum vnius motuum. Hae sunt merè intellectuales? Archetypicae, quia termini bini vnius Harmoniae non sunt iuncti eodem tempore. Sic Saturni motuum varietas assequitur terminos Tertiae Durae, Iouis certiae mollis, Martis quàm proximè Diapente, Mercurii Diapason cum tertiâ molli ferè lunae Diatessaron &hoc relatione ad terram. At terra ipsa hic exulat cum Venere; nam terrae motus se continent intra semitonium, 16. 15. Veneris intra Comma 81. 80. quae sunt interualla non harmonica. 2. Vel consideranter Harmoniae attributa binis inter se proximis, vbi attendimus quot cuique bigae Harmoniae conuenire possint, à motibus diuergentibus (id est altioris altissimo &humilioris humilimo) vsque ad conuergentes; (id est altioris humilimum &humilioris altissimum. Et hae Harmoniae sunt temporales, id est, contingere aliquando possunt inter motus eodem tempore existentes, eoque &sensiles eos dicere possumus, eo sensus genere, quo hîc in terris percipiuntur aspectus. Itaque Saturno &Ioui conueniunt omnes Harmoniae quae sunt à Diapente Epi Diapason, vsque ad Diapason simplex: Ioui &Marti, omnes à Trisdiapason vsque ad compositam ex Disdiapason &tertia minonore Marti &Telluri omnes à compositâ ex Diapason &tertia minore, vsque ad Diapente.