Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 906
Unproofread scanNot analysed yet
MES ASTRO NOMIAE COPER NICANAE Liber VII. AD SPHAERICAM SIMVL ET Theoricam doctrinam pertinens. Quae erit matria libri VII. VTATIO IAveterum de Motu Nonae &Octaus phaerae, seuFixarum; &,quae hinc dependet, differenti magnitudine anni siderii &anni Tropici; de praecessione aequinoctiorum; de mutabili obliquitate Eclipticae, &connexis quaestionibus. Quot sphaeras habet Astronomia Vetus? Decem. Prima est lunae; Secunda Mercurii; Tertia Veneris; Quarta Solis; Quinta Martis; Sexta Iouis; Septima Saturni; (harum semidiametros, ex sententia veterum, vide lib. IV. fol. 494.) Octaua Fixarum; Nona &Decima sunt αναστροι. Recentiores Vndecimam, quidam &duodecimam audent addere. Quam causam habuerunt sphaerae Fixarum superponendi sphaeras alias sine stellis? Fuit tempus, cùm ignoraretur, Fixas in consequentia signorum promoueri: &tunc sphaera Fixarum Octaua fuit habita pro vltimâ, vt quidem vere est; eique fuit tributus motus ab ortu in occasum, circa Polos Mundi immobiles, hoc est, iisdem perpetuò terrae locis imSEPTIMVS. 907