# Epitome astronomiae Copernicanae 906

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/906
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/906

MES ASTRO NOMIAE COPER NICANAE Liber VII. AD SPHAERICAM SIMVL ET Theoricam doctrinam pertinens. Quae erit matria libri VII. VTATIO IAveterum de Motu Nonae & Octaus phaerae, seuFixarum; &, quae hinc dependet, differenti magnitudine anni siderii & anni Tropici; de praecessione aequinoctiorum; de mutabili obliquitate Eclipticae, & connexis quaestionibus. Quot sphaeras habet Astronomia Vetus? Decem. Prima est lunae; Secunda Mercurii; Tertia Veneris; Quarta Solis; Quinta Martis; Sexta Iouis; Septima Saturni; (harum semidiametros, ex sententia veterum, vide lib. IV. fol. 494.) Octaua Fixarum; Nona & Decima sunt αναστροι. Recentiores Vndecimam, quidam & duodecimam audent addere. Quam causam habuerunt sphaerae Fixarum superponendi sphaeras alias sine stellis? Fuit tempus, cùm ignoraretur, Fixas in consequentia signorum promoueri: & tunc sphaera Fixarum Octaua fuit habita pro vltimâ, vt quidem vere est; eique fuit tributus motus ab ortu in occasum, circa Polos Mundi immobiles, hoc est, iisdem perpetuò terrae locis imSEPTIMVS. 907

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
