Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 909
Unproofread scanNot analysed yet
Fixarum verò imaginaria transpositio in gradus signorum sequentes, non est vera &physica motio, cum gradus illi non sint locus physicus alius, sed reuera iidem permanentes aliter tantum numeretur; nec accrescunt fixis spacia, sed spaciis accrescit numerus. Vide lib. III. fol. 339. Quae causa est, cur fixarum locis cum successione saculorum augeatur numeratio? Quia Zodiaci partium numerationis initium fit à sectione Eclipticae &Aequatoris, vt lib. II. fol 182. in dicatum est. Iam verò sectionum puncta retrocedunt ab ortu in occasum; qua ratione fit, vt eadem fixa manens fixa, posteriori quoque anno distet longius à sectione seu principio Zodiaci mutabili.