# Epitome astronomiae Copernicanae 909

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/909
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/909

Fixarum verò imaginaria transpositio in gradus signorum sequentes, non est vera & physica motio, cum gradus illi non sint locus physicus alius, sed reuera iidem permanentes aliter tantum numeretur; nec accrescunt fixis spacia, sed spaciis accrescit numerus. Vide lib. III. fol. 339. Quae causa est, cur fixarum locis cum successione saculorum augeatur numeratio? Quia Zodiaci partium numerationis initium fit à sectione Eclipticae & Aequatoris, vt lib. II. fol 182. in dicatum est. Iam verò sectionum puncta retrocedunt ab ortu in occasum; qua ratione fit, vt eadem fixa manens fixa, posteriori quoque anno distet longius à sectione seu principio Zodiaci mutabili.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
