# Epitome astronomiae Copernicanae 910

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/910
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/910

Quid transfert sectiones, seu quid facit Eclipticam ab Aequinoctiali secari aliis & aliis punctis? Inclinatio seu reflexio axis illius, circa quem sibi insitum, globus telluris diurno motu voluitur, vt iam allegato fol. 339. 340. explicatum est. In schemate praesenti, circulo CLD. intelligatur expressa pars illa superficiei Fixarum, quae communicat cum zona Frigida. Sit nimirum polus Ecliptica Sept. Ptolemaeo O. nobis P. Intus verò in profundo spharae, proximè centrum, sit globus terrae, cuius dimidis vars axis porrigatur versus punctum fixarum E tempore tolemai, residua pars versus punctum sphaerae opposi in in zona australi. Manente vero Terrâ proximè centrum sphaerae, axis Terrae super corporis centro, velut immoto, fuerit inclinatus, vt post Ptolemaeum ad alia atque alia puncta circuli EFM. respiceret, tandemque nostra aetate spectet in punctum F. Iam vero fol. 150. dictum est, lineam axis terrae continuatam, vbi in fixas incidit, ibi signare polum Mundi seu sphaerae. Erat igitur olim polus sphaerae apud Fixas E. & transiuit vsque ad fixas F. Atqui si O polus Eclipticae, E polus Mundi. OE circulus magnus, e rit Colurus Solstitiorum tempore Ptolemaei, & PF. tempore nostro. Sicut igitur polus retrocessit ab E. in F. sic etiam puncta solstitialia in subiecta sphaera retrocesserunt. Sed Colurus aequinoctiorum secat Colurum Solstitiorum in polis Mundi ad angulos rectos. Olim ergò EL ad rectos ipsi EO. fuit Colurus aequinoctiorum, & hodie est FK. ad rectos ipsi PF. Igitur & aequinoctialia puncta retrocesserunt; haec vero sunt sectiones Eclipticae & aequinoctialis mutuae, in quae continuati EI. colurus & OG. latitudinis circulus concurrunt; sic etiam FK. & PH. illi tempore antiquo, hi tempore nostro. Arqui Atqui non licet in Hypothesi Copernici terrae centrum ponere immobile in centro Mundi? Verum est: Linea axis terrae, continuata vtrin ad fixas, circumfertur sanè circa solem insitum sit ipparallelo: describitque vtrinque inter fixas orbiculos, aequales orbi magno circa solem, quales orbiculos apud E. F. vides expressos: & quando pars lineae axis septentrionalis, est proximè polum septentrionalem P.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
