# Epitome astronomiae Copernicanae 913

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/913
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/913

C tem aliam duplo cemini subtem qualitatem: leriorem, ad s t corollae vt sic ex vtraque compositâ speictam mycontortae; vide Narim telluris tam sterio meo Cosmographico. Alii me multiplicium absurditate offensi, maluerunt Vndecimam sphaeram mundo circumiicere. At Tycho Brahe, qui psimus animaduertit etiam latitudines esse mutatas fixarum, non omnium simul sed tantum vicinarum partibus Eclipticae maximè declinantibus: ex eo intellexit, non polos mundi vel aequatoris mouendos, vt ae uator accedat ad Eclipticum: sed contra, polos Ecripticae sedibus pristinis inter fixas desertis ad polos aequatoris, & sic Eclipticam ad aequatorem accedere: quod secuti sumus libro III. fbl. 388. Id verò quanam ratione fieret, Tycho Braheus non reliquit explicatum. Quid ergo Polos Eclipricae, ipsamque adeò Eclipticam sedibus suis emoue Rursum idem terrae motus annuus circa solem, si nimirum ille fiat per omnia similis motibus caeterorum Planetarum, vt monui lib. VI. parte I. hoc est, si etiam suos ille limites latitudinum habeat, suosque nodos; & eos quidem, vt caeterorum, mobiles. Vide lib. Atqui caeteris planetis limites & nodi potuerunt assignari respectu Eclipticae, à qua excurrebant illi in limites suos, & quam secabant in nodis: Terrae vero centrum ipsum suo motu circa solem describit sub fixis Eclipticam: non excurrit illa igitur ab hac, vt quae euntem sequitur vt vmbra corpus?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
