Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 915
Unproofread scanNot analysed yet
sitque circa hoc anum inter Ptolemaum &nos, in circulo AC, recto ferè ad Colurum solstitiorum vsualem PF. accedet igitur polus Eclipticae P. ad stellas fixas in PF. vsque ad Eclipticam ipsam sitas: discedet ab iisdem Ecliptica ipsa tirca II. SS, quippe semper distans quadrante à polo suc mobili. Inuestiga situm Eclipticae Regiae respectu temporaneae, seu potius huius, respectu illius Primùm quia Nodi lunae, &caeterorum ferè planetarum retrocedunt, retrocedant &telluris orbitae sectiones cum Regia, mouentur sc. polus Eclipticae in plagas. QOP. Sit autem polus mundi hodiernus F Quia igitur fixae circa &infra F. hodie minus distant à polo Eclipticae, descendit igitur P. polus Ecliptica versus fixas F. Nodi igitur seu sectiones Eclipticarum contingent circa Colurum PF circa SSD vel paulo, iterius versus plagam AM. vbi scilicet PF. &AF. aequales limines igitur erunt in locis quadratis, scilicet in VQe circiter; vt si FAD. sit penè rectus, erunt Nodi orbitae telluris in circulo CAD. vtrinque producto &boreus quidem limes erit in plagam AD quia polus Ecliptica temporariae est in contraria plaga AC. sc. in P. Propter hanc dispositionem, quae obtinet hoc saeculo, propter scil. rectitudinem anguli APF. supra lib. IV. fol. 607. verisimile esse diximus, Inclinationem planetae administrari per axem turbinationis corporis. Nam sub F. est ille axis circa quem turbinatur terra; &PF. porrigitur versus nodos terrae. At si non maneat omnibus saeculis idem situs punctorum A. P. F. turbatur haec verisimilitudo. Est itaque Nodus telluris ascendens hodie circa po limes boreus circa V. nodus descendens circa S: &contra, via Regia, quam quaerimus, à SS assurgit in boream à nostra Ecliptica, vsque in D, appropinquans Apheliis; Martis in 29. SIouis in 7. –Mercurii in 15. Q Saturui in 25 P, omnibus Borealibus. AD fit australis à nostra Eclipticâ, approp nquans Aphelio Veneris in 2. &australi; quippe huius limes austrinus est in X. Ita ipsa loca Apheliorum omnium planetarum, cum plagis suis, quam proximè designant hanc viam Regiam: declinant tamen etiam ab hac nonnihil, alia aliter.