# Epitome astronomiae Copernicanae 917

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/917
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/917

pars ovt sic residua Zonarum latitudines metictaua circuli distantia Polorum BD. QL piatur hoc iro mp. s: quae concinperatis zonis, quantu nitas est explicata fol. 336. Nam si Inclinatio ax inte lihil & Gr. 90. media rursum inter nihil & dimidium de gr. 90. se. gr. 45. certò causam habuit hanc finalem, vt essent zonae temperatae inter intemper tas, hinc frigidas, inde torridam interpositae; quod quidem dicto lib. III. à fol. 330. prolixe est ostensum: nihil equidem concinnius videtur excogitari posse, quam vt etiam exacta quanritas Inclinationis ab exacta aequalitate duplici zonarum deriuetur, quarum vna sit superficierum, altera mediae latitudinis seu dimetientium, qui sunt arcus maximi circuli, Coluri solstitiorum dicti. Porrò & illud principio rerum videtur competere, vt aequaliter à polo Mundi C. distent poli tam Eclipticae temporariae Q, quàm Regiae A. vt quod AC. Inclinatio poli mundi ad Regium pollicebatur, id in principio motuum Ecliptica ipsa temporaria seu inclinatio QC. reipsa praestet. Comparet lector ea quae in Commentariis Martis Cap. LXVIII. fol. 322. de situ circellorum horum disputaui; quamque inueniet differentiam, rei ipsius difficultati & penuriae obseruationum opportunarum tribuat. Quanta Ssss 3 Quanta igitur est varietas lacitudinis stellarum & obliquitatis Eclipticae, qui responsus inter vtramque & quae periodus? Minima obliquitas, vt dictum, esset gr. 22. 20. pr. seu arcus ab octogoni latere in coluro solstitiorum interstinctus: maxima excresceret vsque ad gr. 26. 5. pr. 20. sec. sed hoc plus quam 36. millibus annorum postquàm fuerit minima.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
