Latin
MES ASTRO
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 918
Unproofread scanNot analysed yet
Nec semper vt hodie, solstitiales fixae mutarent suas latitudines: alio namque aeuo deprehende retur id in aequinoctialibus, tunc nimirum, quando obliquitas Eclipticae consisteret immobilis. Nam hodie, seu inter Ptol. &Nos, celertima fuisset obliquita tis mutatio. Et summa latitudinum differentia excresceret in Gr. 3. 35. pr. 20. sec Quid est in as dytothesi, Media Praecessio Equi ctiorum? Est arcus viae Ro, numeratus à circulo perpolum Regium &primam Arietis ducto, vsque ad sectionem aequinoctialis &viae Regiae, idque in antecedentia signorum. Etsi ad tempora illa cùm prima Arietis sectionem antecessit, compendii causa etiam in conse quentia numerari potest. Quid obseruandum circa hoc Fixarum principium? Tycho Brahe numerat à lucida Arietis, quae non est prima: Copernicus à puncto, quod gr. 115. 50. pr. distat a corde S, vel etiam, quod gr. 170. 0. pr. à spica virginis retro distat: quia putauit primam Arietis verè tantum distare à fixis retro, Vide Progym. Tych. Tom. I. fol. 42. Quid est Anomalia obliquitatis Elipticae; vel etiam praecessionis Aequinoctiorum? Est arcus circelli, quem polus terrę, vel mundi cirea polum Regium describit, à circulo per polos Regium &Mundanum, vsque ad circulum latitudinis per polos Eclipticae &Regiae, numeratus in antecedentia. Vt si F. polus Mundi, A. Regius, P. Eclipticae temporaneae erit FAP. angulus vel NP. arcus, Anomalia Obliquitatis, vel etiam praecessionis. Quae proportio est huius motus poli Eclipticae ad motum poli Mundi scu aequinoctiorum praecessionis? Videtur ille esse ad hunc vt 4. ad 3. sat praecise. Quid est Obliquitas Eclipticae Media, quid vera, &quid Prosthaphaeresis obliquitatis? Media est arcus circuli magni inter Polos, Regium