# Epitome astronomiae Copernicanae 923

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/923
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/923

Quia doctrina Theorica, coniunctionesque siderum inter se, doceri & computari possent etiam sine omni cognitione Dodecatemoriorum Zodiaci, eorumque principii, vtpote quod solum occasione motus terrae diurni constituitur. Itaque Copernicus & veterum nonnulli, computare docent loca planetarum, initio capto à prima Arietis: Tunc demum iubent addere praecessionem aequinoctiorum, vt locus cuiusque sideris in Zodiaco patescat. Quid vocat Copernicus motum solis simplicem, quid motum compositum? ncto im sumitur à p Simplex is dicitur, fixo, scilicet à primâ stellâ Arietis, a quâ figurâ olim primum Zodiaci Dodecatemorium fuit insignitum, & cuius figurae Nomen ei amnum hodie retinet Dodecatemorium illud; postquam sidus ipsum quod nomen initio dederat, potissima palc in vicinum Dodetatemorium emigrauit. Compositus motus est, qui constat ex duabus partibus, 1. ex motu à fixo puncto in consequentia, 2. ex motu medio principii Arietis Dodecatemorii seu vernae in antecedentia, hoc est, qui numeratur à puncto non fixo sed mobili, scilicet ab aequinoctiali. Quantus est, vel motus fixarum medius in consequentia, vel praecessio aequinoctiorum media à primâ Arietis in antecedentia: Hipparchus & Ptolemaeus existimarunt eum inde à Timocharide in 100. annis vnum gradum & in 36000. annis totum circulum absoluere. At Tycho Braheus comparatione suarum obseruationum cum Hipparchicis & Albategnianis, in annis 70. paulo plus, gradum vnum confici statuit. Vide Progym. Tomo I. fol. 253. & sequq. Quare periodus vna habebit annos 25410. Motus annuus fixarum est O. pr. 51. secunda, Qua via fuit inuestigatus iste motus?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
