# Epitome astronomiae Copernicanae 924

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, MES ASTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/924
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/924

Simplicissima ratio fuit ista; quod cognitâ fixae Eclipticae vicinae latitudine, obseruarunt eius declinationem latitudinem enim supposuerunt constantem: at declinationem inuenerunt variari per saecula, vide lib. III. fol. 359. Ex declinatione locum ab intersectione collegerunt. Operosiorem viam per D & P & O, vide Quid ex praecessione punctorum aequinoctialium redundat in motum solis rationesque anni? 1. Cum sol progrediatur sub fixis, aequinoctialia & tropica puncta retrocedant à fixis, obuiantia soli iam appropinquanti: hinc est quod sol, citius ad tropica veniat, quam ad fixas cum quibus erant tropica, in principio staque empicus annus hinc fit breuior quam sid e perconsequens sidera ipsa cum suis emersionibus & occultationibus, tempestates anni pristinas deserunt, deque aestate in Autumnum, &c. transeunt. De hac materia est pars vltima libri III. 2. Cumque praecessio tropicorum sit inaequalis seu parum, secundum Hypothesin, seu multùm secundum obseruata Ptolemaica; hinc etiam anni tropici fiunt nonnihil inaequales, cùm siderii sint aequales. Nihilne accedit ex motu solis, quod inaequalitatem annorum adiuuet? Equidem & siderius & tropicus annus variantur ob progressum Apogaei solis in consequentia, vnde fit vt aliae atque aliae solis aequationes incidant in puncta aequinoctialia & tropica; Et sic siderius vno, tropicus duobus nominibus fit inaequalis. Verum haec posterior inaequalitas obtinet tantummodo respectu certi annorum initii, compensaturque per appositum nitium sumptum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
