Latin
932
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 932
Unproofread scanNot analysed yet
polum Eclipticae maiorem è propinquo, minorem è remoto facient angulum, quare crura anguliproducta etiam inaequales arcus apud limites intercipient: quare etiam inaequales respondebunt arcus apud Nodos, quadrante semper distantes. Quid hinc est colligendum? Cùm quantitas circelli OP. circa A. polum regium non sit ex obseruatione magnitudo motus OP. ignota plaga motus non certissima, in antecedentia apud OP. an in consequentia apud B. quare saecula viginti, vel quod minus, a quibus astronomiae cultae memoria durat, nequaquam sufficiunt ad vniuersalem astronomiam condendam: sed temporaria saltem, (per Temporariam scilicet Eclipticam) ab hominibus aeuo quoli &exercetur Astronomia. Verissimae igitur planetarum Inclinationes ad Regiam viam, causaeque &quantitates &plagae motuum, limitum &Nodorum, haec inquam &caetera huiusmodi latent in Pandectis aeui sequentis, non antea discenda, quam librum hunc Deus, arbiter saeculorum, recluserit mortalibus, immortalis ipse, cui sit laus honor &gloria in saecula saeculorum, Amen. Labri VII. &cum eo totius Epitomes Astronomia Copernicanae INIS. INDEX NDEI L