Latin
PARS IIII
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 97
Unproofread scanNot analysed yet
Pst com lli gravia in medium circuli; nondum sequetur, terram in medio totius mundi esse; sed benè in axe, in quo sunt ordinata omnium parallelorum centra Denique ponuntur inconcessa, scilicet diurnum motum inesse ipsi Mundo, quod sequenti parte negabitur. Dicamus igitur, causam hujus motus gravtum ad centrum Mundi, esse internam, &Graevia ipsa Centrum petere, aut ab Extremitatibus fugere? Dicendum itaque juxta fuerit: &quomodo Centrum Mundi petant, aut ab extremis fugiant, &quare. Centrum enim est punctum Mathematicum, quod descr itur aequali distantiâ ab extrem is rotundi corperis. Cum igitur Gravia sint corporeum quid, centrum &extrema solo capiantur intellectu, quo carent gravia, quaus gravia: non igitur quaerere poterunt motu suo rum, ut centrum, vel ut intimum Mundi punctum, nec fugere à superficie ut ab extremo sphaerae; &si possent, tamen causa non erit, cur potius hoc fugiant, illud petant, quàm contrarium. Modus quo tenderent grabia ad centrum, aut eò expellerentur, posset esse iste: si corpus in extremitate Mundi locatum, Virtutem emitteret usque ad gravia, quae el pelleret gravia, Vel fugeretur ab ijs?