# Epitome astronomiae Copernicanae 98

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/98

At rationabile non est, vim corpoream extimae sphaerae tam longè sese porrigere, tamque exquisitam esse in minimis, ut ad unguem aequalibus undique diametris expellere possit in medium: adeoque primùm atque grave latum pedem à centro Mundi recesserit, statim extima portiuncula sphaerae stellatae, quo vergit grave, vim sibi factam, & onus ingruens persentiscat, seque ad id repellendum accingat, cumque caeteris sphaerae portionibus viribus contendat in onere expellendo, & rursum prorsumque trudendo Multo absurdius tanta subtilitas tribuetur gravibus ipsis, internoscendi hanc virturem, ejusque radios, unde quilibet descenderit, & quinam ex ijs longior, in tanta omnium longitudine. Nam virtutes magneticae ha bent suos orbes proportionatos, secundum densitatem corporum à quibus defluunt, ut non in infinitum extendantur. Est etiam fuga corporum per se contraria Naturae si non sit propter aliud: appetitio verò mutua corporum, seu unitio, conservationis rudimentum, Naturae potius est consentanea. Rectius igitur philosophatur, qui motum gravium definit per vim unitionis, corporum inter se similium, quàm qui fugâ contrariorum. Quod si res ad virtutes è corporibus emissas revolvitur: tunc suppetente hac causà motus gravium in cor pore propinquo Telluris, non opus est, accersere aliam a corpore coelesti remotissimo. Et concessa tali virtute in corpore Terrae, attrahendi gravia, defenditur motus gravium ad centrum Terrae, etiamsi terra non in cen tro Mundi fuerit, sed alio quocunque mundi loco. Anlfugient gravia ab extremis ut à loco nobiliori, transibuntque ad intima, ut ad locum ignobiliorem, Naturà ingenio? Haec quoque ratio in superioribus est refutata Nam aut in corporibus consistit haec nobilitas, & sic in emissa virtute, aut in figura. Non in corporibus & eorum virtute, ut jam probatum: non in figura, quia figurae nulla est efficacia sine corporis respectu, & quia gravia, ut talia, carent intellectu, quo figuram percipiant. Graevia igitur ad Centrum Mundi ferentur per accidens, quia naturali mutum attractione seruntur ad Terram, quae est in centro? Manifestè principium petitur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
