# Epitome astronomiae Copernicanae 99

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/99

Locus terrae probandus fuit à motu gravium, jam motus gravium ex loco Terrae, veluti evicto, deducitur. Sanè ad Terram feruntur gravia, naturali attractoria virtute, eaque mutua, id autem fit nullo loci respectu, posset enim fieri si terra esset in Mundi Centro, potestque, dum est Terra extra centrum. Probavit Aristoteles, motum gravium ad Mundi centrum tendere, ex eo, quod motus levium sit ad superficiem mundi, cùm graCium & levium motus tendant ad plagas contrarias? Gravia & levia tantùm per comparationem dicuntur, non absolutè. Si ignis, si fumus absolutè levia essent corpora, evolarent a Terra sursum usque in extimum coelum. Atqui fumorum nubes, ubi superaveriut densum hunc aerem, cernuntur quiescere pendulae; quod argumento est, non ipsos per se suâ natura vel extima petere Mundi, vel à centro etiam terrae fugere. sed urgeri à gravioribus, ijsque cedere, ut librae lances, uttaque gravis, altera tamen superiora petit, quippe tracta à graviori.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
