Latin
i
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae i
Unproofread scanNot analysed yet
Isitatâ formâ Quaestionum &Responsionum conscripta, inque VII. Libros digesta, quorum TRES hi priores sunt de Doctrina Sphaerica. HABES, AMICE LECTOR, HAC PRIMA arte, praeter physicam accuratam explicationem Motus Terrae diurns, ortusque ex eo circulorum Sphaera, totam dotrinam Sphaericam nova &concinniori METHODO, auctiorem, additis Exemplis omnis generis Computationum Astronomicarum &Geographicarum, quae inregrarum praeceptionum vim sunt complexa. AVTHORE OANNE KEPPLERO IMP: CAES: MATTHIAE, Ordd:que Illium Archi icatus Austriae supra Onasum, Methematico. Cum Privilegio Caesareo ad Annos XV. Lentijs ad Danubium, excudebat Johannes Plancus. ANNO M DC XVIII. VERENDIS; ILLVSTRIIS, GENEROSIS; NOBILISSIS, STRENUIS; NOBILIBUS, PRUDINI I&c: Dominis, Archiducatus Austriae supra Onasum Ordinibus &c. Dominis mei Gratiosissimis. VOD jamdudum post edita mea de metibus stellae MARTIS commentaria, suadentibus amicis, Astronomiae peritis, sactitare coepi, ut novam illam Astronomiae sub RUDOLHO Caesare restauratae formam compendio conplecterer, &minoribus quasi subselliis accommodarem: vt quia non foelicius discitur haec scientia, quàm si qui fructum eius adulti percipere cupiunt, in eâ sementem pueri faciant; simul illi &facilitate comprehensionis, &pretij diminutione, copiáque iustâ exemplarium iuvarentur: id tunc vel maximè perficiendum mihi censui, postquàm concessione Sa. Ce. Meis.