# Epitome astronomiae Copernicanae iii

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/iii

Commodum autem supervenit nobis Typographus, quo praesente retentâ mihi correctione typi & multiplici relectione, speravi me perfectiora & emendatiora omnia exhibiturum. Atqui contra Bibliopola meus gravari, quod Lincij sumptus eßent faciendi & maiores & importuno loco neque tamen mihi remittere pactionem, neque jun ri suo de libello excudendo renuntiare: factum. que cunctationibus variis, ut haec solius Doctrinae Sphaericae editio nec inciperetur ante sesquiannum à pactione nostrâ, & incepta ultra annum alterum traheretur: adeóque nisi partem sumptuum ipse suppeditaßem, operásque quàm potui commodissimas (etsi meliores optavi) conduxißem, imperfecta etiamnum extaret editio. Non debet autem inutilis vel otiosa videri repetitio ista Doctrinae Sphaericae; quasi post veterum, Euclidis, Arati, Cleomedis, Gemini, Procli, Theonis, conceptiones, aut post recentiorum, Sarobosci nimirum, & infinitorum eius commenrum, interque eos doctißimi & copiosißimi Chriphor. Clavij, Hartmanni etiam, & Virdungi, Wurstisij, & Peuceri, Schrechensuxij, & Piccolhominei, Brucaei, Winshemy, Maestlini, & novißimi omnium Metij repetitiones, post Pcurbachij, Reinholdi, & Simi Theoricas, causa nulla restet, cur haec doctrina compendiaia denuò tradatur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
