# Epitome astronomiae Copernicanae iv

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/iv

Nam primò etsi nihil accessißet novi ad doctrinam Veterum, tamen illam ipsam expedit à variis authoribus tradi, cùm sint ingenia discontium varia, nec eidem omnes magistro apti discipuli, nec idem omnibus discentibus stilus, nec eadem methodus commoda: nec ullus scriptor adeò deviat à communi more, qui non inveniat suum lectorem, ijsdem secum rebus, eodem stilo gaudentem. Quo ego consilio non tantum tritas & neceßarias aefinitiones, sed etiam speculationes quasdam altiores, ut methodus suadebat, commiscui: utrumque verò genus formâ quaestionum & responsionum exhibui: ut neque incipientibus deeßet, quod captus illorum sert, neque adulti & maturi judicio taedium tritarum & vulgarium definitionum nulla recreatione temperare poßent; & ut speculationum difficultas, Interlocutionum opportunitate discuter Deinde hoc etiam judicaturos puto artifices, methodum quam sum secutus, passim factam es commodiorem; quin etiam omissa nonnul erga minus necessaria, vicißimque adaaqua caeteri nondum tradiderant: praecepta etiam cal culationum Astronomicarum ex novissimis Tichonis Brahe, Witichij, Birgij, & Pitisci abbrevia tionibus, per exempla singula sic proposui, ut ad praxin penè nihil aliud desit, quàm circumspe cta & fida imitatio typi mutatis numeris.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
