Latin
ASTRONOMIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae lxi
Unproofread scanNot analysed yet
ASTRONOMIAE Copernicanae LIBER PRIMVS. De principiis Astronomiae in genere, doctrinaeque SPHAERICAE in specie. Qvidest ASTRONOMIA? ST scientia, causas tradens eorum, quae nobis in Terra versantibus de coelo &stellis apparent, Temporumque vicissitudines pariunt: quibus perceptis, coeli faciem, hoc est, Apparentias coelestes in futurum praedicere, praeteritarumque certa tempora assignare possimus. Vnde dicta est Astronomia? Ab Astrorum, id est motuum, quibus astra motur, lege seu regimine, ut Oeconomia à regenda re domestica, Paedonomus à regendis pueris. Quae est cognatio hujus Scientiae cum caeteris? 1. Est pars Physices, quia inquirit causas rerum &eventuum naturalium: &quia inter ejus subjecta sunt motus corporum coelestium: &quia vnus finis ejus est, conformationem aedificij mundani partiumque ejus indaegare. 2. Gen 2. Geographiae &Hydrographiae seu Rei Nauticae nima est Astronomia. Quae enim diversis Terrarum Oceanique locis &plagis diversa coelitus eveniunt, ex sola Astronomia dijudicantur. 3. Subordinatam habet Chronologiam, quia motus coelestes disponunt tempora annosque politicos, &fig, nant historias. 4. Subordinatam habet Meteorologiam. Astra enim ent &incitant Naturam sublunarem &homines ipsos quodammodò. 5.