Latin
1.40 to 1.43
Kepler, Joannis Kepleri 1.40-43
Not analysed yet
Ad hujus proportionis se ipsam propagantis similitudinem puto effictam esse facultatem seminariam, itaque in flore praefertur seminariae facultatis �v���� vexillum quinquangulum. Mitto cetera, quae ad hujus rei confirmationem jucundissima contemplatione possent adduci. Sed proprius illis debetur locus. Nunc haec exempli tantum causa praemisimus, ut in rimanda figura nivis sexangula simus instructiores exercitatioresque. Cum enim proposuissemus inquirere originem figurae hujus in nive inter causas extrinsecas et intrinsecas, inter externas primum sese offererbat frigus. Condensatio sane est a frigore, per condensationem vero vapor coit in figuram stellae, videbatur igitur frigus illi figuram praestare stellae. Tunc itum est ad considerationem aliam, an frigus sit natura quaedam, ut medicorum calor? Videbatur n. esse mera privatio, cui neque mens, sexanguli fabricatrix, nec omnino operatio ulla propria. Sed ne misceamus quaestiones, maneat frigori condensatio, potuit condensatio fieri, ut videtur, in formam globosam rectius. Imo si consideretur frigus late fusum et vapor illi superficietenus occurrens, magis est consentaneum, ut condensatio fiat in formam omnino planam, superficiei similem, et eam quorumcunque terminorum. Ut si tota vaporis extima superficies ex frigore densitatem, ex densitate pondus, ex pondere casum, ex casu comminutionem in frustula seu bracteas nancisceretur, utique non omnes bracteae, quin imo paucissimae, ac nescio an ullae evadent sexangulae, praesertim radiis adeo concinne striatis. Admonebant istae striae rei illius, quae contingit in hypocaustis vapidis, brumali rigore pertusas fenestras obsidente. Luctantur circa illas angustias frigidus aer et vapor. Quoties enim sese mutuo contingunt, calor superiora petit, frigus inferiora. Est enim in calido dilatatio materiae, in frigido densitas et pondus pellitque calida sursum. Vapore igitur confertim exire nitente, fit fuga vacui, ut et frigidus aer confertim irrumpat, unde limbi patentis fenestrae vel rimulae frigidissimi efficiuntur. Ad eos limbos quicquid appellit vaporis, continuo gelatur succeditque in illam materiam frigus aeque magnum, ut, quicquid porro vaporis ad hanc appellit pruinam, et ipsum geletur, appositione continua, intercedente tamen seseque introrsum insinuate rectis lineis aere frigido, qua alternatione ingressus et egressus illae pruinosae vaporis consistentiae strias sortiuntur et acutos radios.