Latin
1.50 to 1.55
Kepler, Joannis Kepleri 1.50-55
Not analysed yet
At sic nondum discussa, sed translata est quaestio. Nam nondum patet, quare non quinque vel septem, sed omnino sex villosi radii coaptentur ex eodem centro? Et si quaeras a geometris, quanam in figura tres diametri sese orthogonaliter seu in forma crusis duplicis in eodem centro secent, is respondebit, in octaedro, connexis angulis oppositis. Octaedron enim habet sex angulos. Quare igitur fit, ut nix inter cadendum, priusquam complanetur, tribus villosis diametris se invicem orthogonaliter secantibus imitetur ipsum ����������octaedri, ut si radiorum extrema vicina rectis duodenis connectas, integrum octaedri corpus repraesentassis? Quae causa igitur, quod in hos tres villosos radios potius fit condensatio, quam in globum integrum? Possum quidem dicere modum unum, quo ista fiant materiali necessitate, sed is assumit aliquid, quod rursum plus habet admirationis, quam hoc ipsum, quod jam erat demonstrandum. Dicam tamen, si forte ex comparatione multorum falsorum eliciatur veritas. Esto ut vapor, quando primum frigus irruens sentiscit, coaguletur in sphaerulas certae quantitatis. Hoc est consentaneum. Nam ut in aqua gutta minimum naturale est de fluido, propterea, quod aqua suo pondere non diffluit amplius, quando est infra guttae quantitatem, sic etiam facile concedi potest, inesse in vaporis materia tenacitatem aliquam, qua possit resistere frigori, in certa aliqua quantitate, puta guttae vapidae. Fig. 3 Secundo esto, ut hae sphaerae vapiddae se invicem contingant in certa dispositione, puta quadranguli in plano, cubica in solido, qua de supra, sic enim tangetur sphaerula quaelibet ab aliis sex, quarum solae quatuor hic in plano depingi possunt, quinta et sexta intelligenda est superponi et supponi. His ita positis et assumtis, frigore vero per spatia irruente, sphaerulae a contactu uno ad oppositum erunt munitae contra frigus, itaque versus centra quidem sphaerularum fiet condensatio, sic tamen, ut etiam versus diametros contactuum, quibus scilicet locis tutae sunt a frigore.