# Joannis Kepleri 1.56-63

Kepler, Joannis Kepleri, 1.56 to 1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/joannis-kepleri/1.56

Verum non immerito, ut praedixi, quaerat aliquis, qua vi sic disponantur sphaerulae in directum? Si materialiter fieri aliter non posset, jam peractum esset negotium. At possunt materialiter duobus aliis modis disponi, ut supra dictum. At praeterea possunt omnes tres ordines ordinati confundi, ut fiat dispositio varia. An hanc adsciscemus dispositionis hujus causem, quod in hac sola dispositio est sibi ipsi undique similis et puncta contactuum distribuuntur aequaliter, in ceteris nequaquam? Etsi enim, ut supra dictum, globi singuli a duodenis aliis tanguntur, at spatia inter globos alternis triangula et quadrangula sunt, hic omnia undique quadrangula. Illic diametri quaedam duo oppositorum contactuum sese secant orthogonaliter, reliqua quatuor non item, hic omnes tres diametri sese secant aequaliter et orthogonaliter. Illic connexis extremis diametrorum fit cuboctoedron, hic octaedron intra sphaerulam quamlibet. Praestantia quidem hinc patet dispositionis directae prae obliqua, at causa nondum comparet, quae sphaeras hac potius quam illa ratione disponat. Num facit hoc frigus? At quomodo? Nam si quid agit, condensat aut penetrat materiam, qua hiat illa, aut qua debiliter resistit. Et ut largus sim, directam quidem in profundum dispositionem causari possit descensu rectilineo versus terram, at in transversum unde haec directio? Restat igitur, ut calor internus vaporis hanc guttarum dispositionem cubicam efficiat, si modo est cubica ipsarum dispositio, hoc est si Nihil nostrum est Aliquid. Huc autem devoluta re, jam perinde est, sive calor quamlibet guttam se ipso in formam octaedri disponat, sive totam materiam in seriem stellarum ordinatam dispescat atque ita singularum spaerarum internam dispositionem per externam universarum seriem adjuvet. Neutrobique casu ordo existere potest tam constanter, ubi confusio, ut hic quidem, in proclivi est. Sed et argumenta sunt, ut potius credamus, singulas guttas, sine ope experni contactus, se ipsis disponi. Etenim, si figura singularum oriretur ab ordine et contactu mutuo plurium, necesse foret, omnes invicem aequales esse stellulas. Jam vero magnum inter eas cernitur discrimen magnitudinis. Ipsa quin etiam multarum ordinatio multum habet insolentiae.

---

Kepler, JOANNIS KEPLERI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kepler/strena.html.
