Latin
1.7 to 1.13
Kepler, Joannis Kepleri 1.7-13
Not analysed yet
Quid si ad animalia fiat transitio? Vereor ut noctuas Athenas. Nuper enim apud te vidi volumina rerum singularium et rararum ejus, qui ex veteri Parmenidis schola motum tollit, quia motus partem unam (stilicet praeteritam) perfectam non habet. Quo in opere cum insint monstra pleraque, haud reor defutura animalcula prodigiosa exilitate. Quanquam nihil opus uti conjecturis. Habes animadversiones Scaligeri in Cardani subtilitates. Invenies ibi animal minimum (Exercitatione CXCIV. num. 7.) ,cuniculum subcutaneum. Est vero et hoc nimium. Nam cum incedat id animalculum, anima non caret. Igitur animam tibi cur offeram, cui etiam inanimem guttam dare refugio? Nisi forte exsecto grassatricis bestiae cadavere nova aliqua deprehendi posse speras: de quo viderit D. Jessenius anatomicus. Talia dum meditans anxie pontem transeo, confusus super incivilitate mea, qui coram te sine strena comparuissem, nisi quod eadem perpetuo chorda oberrans identidem Nihil affero, nec invenirem, quidnam esset Nihilo proximum, quod ingenii pateretur acumen, commodum accidit, ut vaporibus vi frigoris in nivem coeuntibus flocculi sparsim in vestem meam deciderent, omnes sexanguli, villosis radiis. Eia me Hercule rem quavis gutta minorem, figuratam tamen, eia strenam exoptatissimam Nihil amanti, et dignam quam det mathemeticus, Nihil habens, Nihil accipiens, quia et de coelo descendit et stellarum gerit similitudinem. Redeatur ad patronum, dum durat strenula, ne corporis halitu tepido solvatur in nihilum. Atque en fatale nomen. O rem Wackherio gratissimam, Nihil amanti. Nam si Germano quaeras, nix quid sit, respondebit Nihil, siquidem Latine possit. Accipe igitur hanc Nihil accessionem sereno vultu, et si sapis, animam contine, ne denuo nihil accipias. Dicendum enim est Socrati de saltu pulicis, hoc est quare nives primo casu, priusquam implicentur in majores floccos, perpetuo cadant sexangulae, villosis, ut pennulae, senis radiis. Imo facessat hinc popularis contemtus inscitiaeque leno Aristophanes, quid enim mihi opus Socrate, ipsius fabulae materia? Ipse in regium Psalten respicio, qui inter Dei laudes commemorat, quod det nivem sicut lanam, qua voce, nisi fallor, expressit villosos illos nivulae meae radios. Verisimile enim est, cum sederet fessus, aut staret innixus pedo ad custodiam gregis, vidisse et notasse stellulas hasce nivales, in lanas ovium defluentes ibique adhaerentes.