# Joannis Kepleri 1.70-73

Kepler, Joannis Kepleri, 1.70 to 1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/joannis-kepleri/1.70

Alius aliquis objiciat, plantis singulis singulas esse facultates animales, cum seorsim etiam subsistant corporum plantarum singula, proptereaque nil esse mirum, singulis etiam singulas aptari figuras. In nivis vero qualibet stellula peculiarem fingere animam, per esse ridiculum, quare ne quidem figuras nivis eodem modo ex animae opere ut in plantis deducendas. Respondeo, rem utrinque similiorem esse, quam, qui haec objicit, credere possit. Demus, plantis singulis singulas esse facultates, at eae omnes soboles sunt unius et ejusdem facultatis universalis, quae in Terra inest quaeque se habet ad plantas, ut facultas aquae ad pisces, facultas humani corporis ad pediculos, canni ad pulices, ovilli ad aliud genus pediculorum. Non enim omnes plantae ex semine, pleraeque �� ��������� primum ortae, etsi sese porro seminent. Facultas enim Terrae, quae se ipsa una est et eadem, dividit sese in corpora et cum corporibus inque ea inolescit et pro cujusque materiae conditione interna externisve aliud atque aliud architectatur. Ita in vapore quoque, quem totum tota possederat anima, nihil mirum, si frigore divisionem totius continui moliente, ob contractionem partium circa partes ipsa, ut circa singula tota formando occupetur. O vere mortuam vitam sine philosophia. Hanc enim in nive formatricem facultatem si scivisset illa Aesopicae fabellae adultera, persuadere marito potuisset, se ex nive concepisse spurioque suo non tam facile fuisset orbata calliditate mariti. Dixi de auctore figurae; restat ut inquiramus de figura ipsa, sive illa existat ex decussatione trium diametrorum, quod hactenus est inter supposita, sive inde ab origine sit sexangula, de quo postea. Nunc pergendum in tramite coepto. Causa igitur, cur haec facultas octaedri dispositionem angulorum potius imitetur, haec esse possit. Primum universum genus animorum geometricis et regularibus sive cosmopoeticis figuris cognatum est, quod multis documentis probari potest. Cum enim animi sint quaedam exemplaria Dei creatoris, certe in Dei creatoris mente consistit Deo coaeterna figurarum harum veritas. Amplius, cum certissimum sit, ipsos etiam animos penitissima sui essentia recipere quantitates, sine materia physica, an cum ea, non disputo: consentaneum est, figuratas potius recipere quantitates, quam rudes, si figuratas, quare figuras regulares, solidas, quia animi sunt non superficierum, sed corporum solidorum. Est autem inter regulares solidas prima, cubus, primogenita, parens ceterarum. Ejus vero femina quasi quaedam est octaedron, habens tot angulos, quot cubus plana eorumque centra, quibus singulis singuli respondent ex octaedro anguli.

---

Kepler, JOANNIS KEPLERI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kepler/strena.html.
