# Joannis Kepleri 1.74-78

Kepler, Joannis Kepleri, 1.74 to 1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/joannis-kepleri/1.74

Portiuncula itaque materiae vapidae deserenda, si figuram debet recipere quod jam fecimus consentaneum, primum cubum arripiet ejusque socium octaedron. Quorsum supra etiam materialis alludebat necessitas, globorum aequalium in unum acervum confusorum. Confundebantur enim et adumbrabantur in punctis contactuum rudimenta cubi octaedrique. At cur octaedri figuram potius quam cubi? An quia cubus est figura dilatationis, octaedron collectionis? Jam vero et materia et vis calorifica colliguntur impetita hostiliter a frigore. Unde vero certum sit, illam esse dilatationis figuram, hanc collectionis? Nempe quia octo anguli, quibus illa foris diditur, iidem in hac intus centrum circumsistunt eodem numero. Etenim si cubo adimas angulos suos octonos resectos lateribus aequalibus introrsumque componas, plane constitues octaedron. Et cubus in plures, sc. in octo angulos diffunditur, octaedron in pauciores, puta sex. Ajunt gemmarii, naturalia in adamantibus inveniri octaedra, perfectissimae et limatissimae formae. Id si est, multum nos confirmat. Nam facultas animalis, quae in Terra indidit adamanti formam octaedri, ex peuitissimo sinu suae naturae depromtam, eadem cum vapore progressa de Terra, figuram eandem indidit et nivi ex vapore illo consistenti. Quanquam, quod decussationem trium diametrorum attinet, in ea non magis inest octaedri quam cubi forma. Illic anguli, hic centra planorum connectuntur hujusmodi tribus diametris, illic anguli diametrorum ad centrum, hic angulus, qui corpus finit, exprimitur. Frustra igitur de totius figurae electione satagimus, ubi est utriusque rudimentum saltem. Quo vero abripior stultus ego, qui dum pene Nihil donare affecto, pene etiam Nihil ago, quia ex hoc pene Nihilo pene mundum ipsum, in quo omnia, efformavi, cumque ab animula minutissimi animalculi supra refugerim, jam ter maximi animalis, globi Telluris, animam in nivis atomo exhibeo? Itaque pedem referam et sedulo dabo operam, ut quod donavi quodque dixi, id Nihil sit. Fiet autem id, si quam cito nivula mea liquescit, tam cito ratiunculas istas ego contrariis ratiunculis profligavero atque annihilavero.

---

Kepler, JOANNIS KEPLERI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kepler/strena.html.
