# Joannis Kepleri 1.79-83

Kepler, Joannis Kepleri, 1.79 to 1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/joannis-kepleri/1.79

Dum enim ista scibo, rursum ninxit et confertius quam nuper. Contemplatus sum sedulo corpuscula nivis, cadebant igitur omnia radiosa, sed duorum generum; quaedam minuta valde, radiis circumcirca insitis, incerto numero et simplicibus sine villis, sine striis, erantque subtilissimi; in centro vero colligati ad grandiusculum globulum, atque horum erat maxima pars. Interspargebantur autem secundi generis rariores sexangulae stellulae earumque nulla aliter nisi plana, neque volitabat neque cadebat, villis etiam in eandem planitiem cum caule suo compositis. Vergebat autem inferius deorsum radiolus septimus, quasi radix aliqua, in quam cadentes incumbebant eaque sustinebantur sublimes aliquandiu; quod me supra non fugit, sed sinistre exceptum est, ac si terni diametri non essent in eodem plano. Itaque non minus quod hactenus dixi, quam quo de dixi, a Nihilo quam proxime abest. Primum genus grumosum puto esse ex vapore jam pene deserto a calore, et jamjam in guttas aqueas condensando. Itaque et rotunda sunt, et figuram pulchram non sortiuntur, deserta jam ab architecto, et radiosa sunt undique, iis principiis, quae supra ad contemplationem pruinosae consistentiae in fenestris sunt adhibita. In secundo vero genere, quod est stellularum, locum nullum habet contemplatio cubi vel octaedri, neque ullus guttarum contactus, cum plana incidant, non ut supra sum opinatus, decussata trinis diametris. Etsi igitur formatrix anima hic quoque locum suum tuetur manetque in causa, de electione tamen figurae quaestio est redintegranda. Primum cur plana? An quia non recte supra ademi plana formatricibus corporum? Nam in omnibus floribus inest quinquangulum planum, non dodecaedrum solidum. Tunc causa planae figurae vere haec esset, quod frigus calidum vaporem in aliqua planitie tangit, nec ita totum vaporem aequaliter circumstat cun stellulae gignuntur, ut cum grumi cadunt. Cur autem sexangula? An quia ex regularibus haec prima est vere plana, et quae in nullum corpus secum colligatur? Nam trigonus, tetragonus, pentagonus corpora efficiunt. An quia sexangulum sternit planitiem, excluso vacuo? At idem facit triangulum, quadrangulum. An quia proxima haec circulo ex iis, quae planitiem sternunt, excluso vacuo? An hoc discriminis inter facultatem sterilia figurantem, et alteram illam, quae foecunda figurat, ut illa triangula vel sexangula faciat, haec quinquangula? An denique ipsa hujus formatricis natura in intimo sinu suae essentiae particeps est sexanguli?

---

Kepler, JOANNIS KEPLERI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/kepler/strena.html.
