# Mysterium cosmographicum 102

Kepler, Mysterium cosmographicum, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/102

Alphonsinus calculus nimium in po nendo Apogaeo Solis errat. dies, quomodo potuit locum apogij Solis constituere? Si processit per loca eclipticae intermedia, vt prop. 14. eiusdem tertij Regiomontanus tradit, parum certiori argumento vsus est. Quòd ergo errauerit, sibi imputet, qui eclipses elegit non circa apogium, sed circa longitudines medias eccentrici Solis contingentes, vbi apogium Solis per sex gradus, à vero ipsius loco collocatum, nullum notailem in eclipsibus errorem inducere potuit Arzahel, referente Regiomontano, 402. obseruationes se habuisse gloriatur, & ex hoc apogij locum constituisse. Concedimus, istâ diligentiâ veram quidem eccentricitatem reperisset, sed cum non pateat, eum eclipses Lunae circa absidas Solis adhibuisse in consilium, nihil magis ei assentiendum apparet in summae absidis constitutione, quàm Albategnio. Hic vides, quanto cum labore D. Praeceptori enitendum fuerit, vt medium apogij motum constitueret. Ipse per 40. ferè annos in Italia, & hic Varmiae eclipses, & motum Solis obseruauit, atque elegit hanc obseruationem, qua constituit anno Domini 1515. apogium Solis 6. gr. cum duabus tertijs Cancri grad. obtinuisse. Deinde omnes eclipses in Ptolemaeo examinans, & ad suas, quas ipse diligentissimè obseruauit, conferens, medium apogij annuum motum, à stellis quidem fixis 25. ferè secundorum, ab aequinoctio autem medio I. m. 15. secun. ferè esse constituit. Atque hac ratione per vtrumque motum medium & diuersum, vera aequinoctiorum praecessione adhibita, colligitur, quòd verus apogij locus aequinoctio vero, Hipparchi quidem tempore in 63. grad. fuerit, Ptolemaei in 64. gr: cum dimidio, Albategnij in 76. gradu cum dimidio, Arzahelis 82, nostra autem aetate cum experientia omnia consentire. Haec profectò meliùs conueniunt, quàm Alfonsina, quibus apogium Solis in 13. cum dimidio T, Ptolemaei tempore fuisse constituitur; nostro, in principio Cancri, ad Arzahelis sententiam nos duobus gradib. propiùs accedimus. Albategnij loci apogij iuxta illos computatio 1. grad. superat, nos ab eo non immeritò 6. gradib. deficimus. Nam D. Doctor Praeceptor meus minimè à Ptolemaeo, & suis obseruationibus discedere potest, tum quia suas oculis suis vidit & deprehendit, tum etiam, quia cernit summa diligentia & per eclipses Solis, Lunaeque motus, Ptolemaeum ad amussim examinasse, certosque quoad eius fieri potuit, constituisse.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
