# Mysterium cosmographicum 103

Kepler, Mysterium cosmographicum, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/103

Quòd autem ab eo vno gradu ferè differre cogimur, id nos motus apogij, quod ipse fixum putauit, edocuit, quare & minorem hoc in loco examinandi curam adhibuit. Habes, quae sit D. Praeceptoris mei de motu Solis sententia. Composuit itaque tabulas, quibus omni tempore proposito, verum locum apogij Solis, veram eccentricitatem, verasque aequationes, aequales Solis motus ad stellas fixas, & aequinoctia media, vnde verum Solis locum correspondentem cum omnium aetatum obseruationibus colligat. Hinc manifestum est, Tabulas Hipparchi, Ptolemaei, Theonis, Albategnij, Arzahelis, & ex his aliqua ex parte conflatas Alfonsinas temporaneas solummodo esse, & ad summum 200. annos durare posse, donec videlicet notabilis diuersitas quantitatis anni, eccentricitatis, aequationis, &c. contingat; id quod simili certa ratione in motibus, & apparentijs reliquorum Planetarum accidit. Non immeritò igitur D. Doctoris Praeceptoris mei Astronomia, perpetua vocari poterat, vt omnium aetatum obseruationes testantur, & procul dubio posteritatis obseruationes confirmabunt. Caeterùm motus suos, & loca absidum à prima stella Arietis computat, cum à stellis fixis motuum sit aequalitas, deinde praecessione vera addita, quantum singulis aetatibus, vera planetarum loca ab aequinoctio vero distiterint, colligit, & constituit. Quòd si talis paulò ante nostram aetatem rerum coelestium doctrina extitisset, nullam Picus in octauo, & nono Libro occasionem non solum astrologiam, sed & astronomiam impugnandi habuisset. Ipsi enim indies videmus, quemadmodum notabiliter à ve ritate communis calculus discrepet. Plerique in emendatione Calendarij diuersas etiam quantitates anni ab Authoribus constitutas, sed confusè enumerant: neque quicquam determinant, quod certè mirum in tantis Mahematicis. Vides autem, doctissime D. Schonere, quatuor ex praedictis causas inaequalis motus Solis ab aequinoctijs: inaequalitatem praecessionis aequinoctiorum: inaequalitatem motus Solis in ecliptica: decrementum eccentricitatis: denique apogij duplici de causa progressum, quare & ijsdem de causis annum ab aequinoctijs minimè aequaTabulae motus Solis. Caeterorum Tabulae sunt temporaneae: Copernici tabula sunt perpetua. Picus Mirandula. Quantitatis anni ab aequinoctijs specialiscensideratio. Mirum, idem à multis adhuc hodie fieri. Quatuor causae inaequalis motus Solis, & Anni vertentis. aequalem esse posse.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
