# Mysterium cosmographicum 107

Kepler, Mysterium cosmographicum, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/107

motus Lunae, & reliquorum planetarum generalia quaedam inspergam, quo & de toto hoc Opere maiorem spem concipias, & quae eum coëgerit necessitas ad alias assumendas hypotheses, seu theorias, perspicias. Cum in principio nostrae Narrationis praemiserim D. Praeceptorem suum Opus ad Ptolemaei imitationem instituere, mihi ampliùs nihil quasi relictum esse video, quod de ipsius emendandi motus ratione apud te praedicem. Siquidem Ptolemaei indefatigabilem calculandi diligentiam, quasi supra vires humanas obseruationum certitudinem, & verè diuinam rationem omnes motus, & apparentias perscrutandi, exequendique, ac postremò tam vbique ipsius inter se consentientem docendi & demonstrandi methodum nullus, cui quidem Vrania est propitia, satis admirari, & praedicare potest. In hoc autem eo D. Praeceptori meo maior, quàm Ptolemaeo labor incumbit, quòd seriem, & ordinem omnium motuum & apparentiarum, quem obseruationes 2000. annorum, tanquam praestantissimi duces in latissimo astronomiae campo explicant, in certam sibique mutuo consentientem rationem, seu harmoniam colligere cogitur: cum Ptolemaeus vix ad quartam tanti temporis partem Veterum obsetuationes, quibus se tutò committeret, haberet. Et cum ἀπὸ τοῦ χρόνυ vero Deo, & Praeceptore legum politiae coelestis errores astronomiae nobis aperiantur, siquidem insensibilis, vel etiam neglectus error, in principio constitutionis hypothesium, praeceptorum, & Tabularum astronomiae, procedente tempore sese aperit, aut etiam in immensum propagatur, D. Doctori Praeceptori meo, non tam instauranda est Astronomia, quàm de integro exaedificanda. Ptolemaeus potuit plerasque Veterum, vt Timocharis, Hipparchi, & aliorum hypotheses, ad seriem omnis diuersitatis motuum, quae sibi ex tantillo obseruationum tempore elapso nota erat, satis concinnè accommodare, ideo rectè & prudenter, quod & plausibilius erat, eas elegit hypotheses, quae & rationi, nostrisque sensibus magis consonae esse videbantur, & quibus summi ante eum Artifices vsi fuerant.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
