Latin
CLARISSIMO VIRO
Kepler, Mysterium cosmographicum 108
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem omnium Artificum obseruationes, &coelum ipsum, ac mathematica ratio nos conuincant, quòd Ptolemaei, &communes hypotheses, nequaquam ad perpetuam, sibique inuicem consentientem colligantiam, &harmoniam rerum coelestium demonstrandam, &in tabulas ac praecepta colligendam sufficiant, necesse fuit, vt D. Praeceptor meus nouas hypotheses excogitaret, quibus videlicet positis, tales motuum rationes geometricè &arithmeticè bona consequentia deduceret, quales Veteres, &Ptolemaeus olim τῷ θείῳ ψυχῆς ὄμματι in altum eleuati deprehenderunt: qualesque hodie Veterum vestigia colligentibus in coelo esse, diligentes obseruationes edocent. Sic nempe in posterum videbunt studiosi, quem Ptolemaeus, &reliqui veteres Authores vsum habeant, quo eos hactenus tanquam ex scholis exclusos, reuocent, &in pristinum honorem, veluti postliminio reuersos restituant. Poeta inquit, Ignotinulla cupido: Ideo non mirum, quare Ptolemaeus hactenus cum tota Vetustate in tenebris neglectus iacuerit, quemadmodum procul dubio &tu, optime D. Schonere, cum alijs item bonis, doctisque Viris saepiùs doluisti. Ratio Eclipsium vel vnica, Astronomiae honorem apud imperitum vulgus tueri videtur. Haec autem quàm hodie à communi calculo &in tempore, &praedicenda quantitate discrepet, indies videmus. Cum verò accuratissimas Ptolemaei, &aliorum optimorum Authorum obseruationes minimè in constituendis tabulis astronomicis, quod quosdam facere videmus, tanquam falsas, &reprobas reijcere debeamus, nisi manifestum aliquem, arguente aetate, errorem irrepsisse deprehendamus: Quid enim magis est humanum, quàm falli nonnunquam &decipi, vel etiam specie recti, praesertim in difficilimis istis reb. abstrusissimis, &nequaquam obuijs? In Lunae motu demonstrando assumit D. Praeceptor meus huiusmodi theorias, &motuum rationes, quib. veteres excellentissimos Philosophos minimè in obseruationibus suis caecos fuisse appareat. Qua propter sicut suprà anni ab aequinoctijs sumpti augmentum, &decrementum regulare esse ostendimus, ita ex diligenti quoque Solis, &Lunae motuum examinatione deduci poterit, quae singulis aetatibus verae Solis, Lunae, &terrae à se inuicem distantiae, quaue ratione diametri Solis, Lunae, &vmbrae diuersis temporibus aliter atque aliter repertae fuerint, vt certa insuper etiam diuersitatis aspectuum Solis &Lunae ratio haberetur. Regiomontanus noster Lib. 5. Prop. 22. Epitomes, inquit.