# Mysterium cosmographicum 11

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/11

Cum igitur hac in parte nulla religione impedirer, quò minus Copernicum, si consentanea diceret, audirem: primam fidem mihi fecit illa pulcherrima omnium, quae in coelo apparent, cum placitis Copernici consensio: vt qui non solùm motus praeteritos ex vltima antiquitate repetitos demonstraret, sed etiam futuros antea, non quidem certissimè, sed tamen longè certiùs, quàm Ptolemaeus, Alphonsus, & caeteri, diceret. Illud autem longè maius, quòd quae ex alijs mirari discimus, eorum solus Copernicus pulcherrimè rationem reddit, causamque admirationis, quae est ignoratio causarum, tollit. Nunquam id faciliùs docuero Lectorem, quàm si ad Narrationem Rhetici legendam illi author & persuasor existam. Nam ipsos Copernici libros Reuolutionum legere non omnibus vacat. Atque hoc loco nunquam assentiri potui illis, qui freti exemplo accidentariae demonstrationis, quae ex falsis praemissis necessitate Syllogistica verum aliquid infert. Qui, inquam, hoc exemplo freti contendebant, fieri posse, vt falsae sint, quae Copernico placent hypotheses, & tamen ex illis vera ραινόμενα tanquam ex genuinis principijs sequantur. Exemplum enim non quadrat. Nam ista sequela ex falsis praemissis fortuita est, & quae falsi natura est, primùm atque alij rei cognatae accommodatur, seipsam prodit: nisi sponte concedas argumentatori illi, vt infinitas alias falsas propositiones assumat, nec vnquam in progressu, regressuque sibijpsi constet. Aliter se res habet cum eo, qui Solem in centro collocat.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
