# Mysterium cosmographicum 110

Kepler, Mysterium cosmographicum, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/110

Praeceptor omnia praedicta inconuenientia excludit, & quam omnibus apparentijs satisfacere ad oculos ostendit, quemadmodum etiam extabulis ipsius est colligere. Porrò, doctissime D. Schonere, quemadmodum nos hîc in Luna ab aequante liberatos esse vides, & tali insupet theoria assumpta, quae experientiae & omnibus obseruationibus correspondet: ita etiam in reliquis planetis aequantes tollit, tribuens cuilibet trium superiorum vnum solummodo epicyclum, & eccentricum, quorum vterque super suo centro aequaliter moueatur, & pares planeta inepicyclo cum eccentrico reuolutiones faciat. Veneri autem, & Mercurio eccentricum eccentrici. Docet tamen, quòd illorum motus similiter per eccentrum eccentri, & horum reuolutiones per eccentrepi cyclos, tradi possint. Quòd enim planetae directi, stationarij, retrogradi, propinqui & remoti à terra, &c. singulis annis conspiciuntur, per alium insuper, quàm ex superioribus adstruitur, regularem telluris globi motum fieri posse demonstrat, qui est: Vt Sol vniuersi medium occupet, terra autem loco Solis in eccentrico, quem, Orbem Magnum, appellare placuit, circumferatur. Atque profectò diuiniquiddam est, quòd ex vnius terreni globi regularib. & aequalibus motibus certa rerum coelestium ratio dependere debeat. Primùm autem, vt terrae mobilitate apparentias in coelo plerasque fieri posse, aut certè commodissimè saluari assumeret, eum aequinoctiorum indubitata (sicut audiuisti) praecessio, & eclipticae obliquitatis mutatio induxit.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
