# Mysterium cosmographicum 111

Kepler, Mysterium cosmographicum, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/111

Cum verò Martis cursum inobseruabilem ait, atque praeter reliquas in motus Martis emendatione difficultates, dubium non sit, quin maiorem nonnuquam quàm ipse Sol diuersitatem aspectus admittat, impossibile esse videtur, terram mundi medium obtinere. Porrò etsi ex Saturni, & Iouis in matutino, vespertinoque ortu ad nos habitudine, id ipsum hoc facilè etiam colligatur, in Martis tamen diuersitate ortuum, praecipuè & maximè animaduertitur. Quia enim Martis sidus obtusum admodum lumen habet, non adeo sicut Venus, aut Iupiter visum decipit: sed pro ratione à terra distantiae, magnitudinis mutationem refert. Proinde cum Mars in vespertino ortu louis sidus magnitudine aequare videatur, vt non nisi igneo fulgore discernatur: in apparitione autem, & occultatione vix à secundae magnitudinis stellis discerni possit, sequitur ipsum proximè ad terram vespertino in ortu accedere, contrà in matutino quàm maximè procul abesse, quod certè ratione epicycli nullo modo contigere potest. Terrae igitur ad Martis, & aliorum planetarum motus restituendos, alium locum deputandum esse patet. Quartò, hac vnica ratione commodè fieri posse D. Praeceptor videbat, vt quod maximè proprium circularis motus est, omnes reuolutiones circulorum in mudo aequaliter, & regulariter super suis centris, & non alienis mouerentur. Quintò, cum non minus Mathematicis, quàm Medicis statuendum, quod passim Galenus inculcat, Μηδὲν εἰκῦ τὴν ρύσιν ἐργάζεHaec verba θαι: Et, οὐτως εἶναι τὸν δημιουργὸν ἡμῶν σοφὸν, ὃς μὴ μίαν ἕκαστον τῶν ὑπὸ αὐν sunt in libro τοῦ γεγονότων ἔχειν τὴν χρείαν, ἀλλὰ καὶ δύο, καὶ τρεῖς, καὶ πλείους πολλάκις· 10. de vsis quare cum hoc vnico terrae motu, infinitis quasi apparentijs satisfiepartium. rivideremus, Deo naturae conditori eam industriam non tribueremus, quam communes horologiorum Artifices habere cernimus? qui studiosissimè cauent, ne vllam instrumento rotulam inserant, quae aut superuacanea sit, aut cuius alia paululum mutato situ, commodiùs vicem suppleat. Et quid D. Praeceptorem moueret, vt tanquam Mathematicus aptam motus terreni globi rationem non assumeret? cum videret tali assumpta hypothesi ad certam rerum coelestium doctrinam constituendam, nobis vnicam octauam sphaeram, eamque immotam: Solem in medio vniuersiimmoto: in motib. verò reliquorum planetarum eccentrepicyclos aut eccentreccentricos, vel epicycli epicyclos sufficere.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
