Latin
114
Kepler, Mysterium cosmographicum 114
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem hominum genus, quod omnes simul stellas pro suo arbitratu, haud secus ac iniectis vinculis, in aethere circumducere conatur, commiseratione potiùs, quàm odio esse dignum, te iuxta cum alijs veris Mathematicis, omnibusque Viris bonis iudicare. Cumque haud ignores, quem locum hypotheses, seutheoriae apud Astronomos habeant, &in quantum Mathematicus à Physico differat: sentio te hoc quoque statuere, quò obseruationes, ipsiusque coeli testimonia trahunt, retrahuntque sequendum, omnemque difficultatem ferendo, Deo duce, Mathematica, &indefatigabili studio comitib. superandam esse. Proinde si quispiam ad summum, principalemque finem Astronomiae sibi respiciendum statuerit, vna nobiscum D. Doctori Praeceptori meo, gratias habebit, cogitabitque &ad se Aristotelis illud pertinere, Τὰς μὲν οὖν ἀκριβεστέρας ἀνάγκας; ὅταν τις ἐπιτύχν, τότε χάρις ἔχειν δεῖ τοῖς εὑρίσκωσι: Et cum nos Aristoteles Calippi, &suo exemplo confirmet ad caussas τῶν φαινομένων assignandas, Astronomiam, pro vt se diuersi corporum coelestium motus obtulerint, instaurandam: neque Auerroem, non satis clementem Ptolemaei Aristarchum, si modò ad physiologiam aequis oculis respicere velit, acerbius D. Praeceptoris hypotheses excepturum sperauerim. Tantum abest, vt Ptolemaeum adeo hypothesibus suis, si ei in vitam redire daretur, addictum &adiuratum putarim, vt ad certam rerum coelestium doctrinam exaedificandam, vbi regiam viam tot seculorum ruinis impeditam, &inuiam factam deprehenderet, non aliud insuper iter per terras mariaque inquisiturus esset, cum per aëra, apertumque coelum ad optatam metam minus scandere liceret. Quid namque de isto aliud, cuius haec sunt verba, statuerem? οὕτε τὰ ἀναποδείκτως ὑποτιθέμενα, ἐὰν ἅπαξ σύμφωνα τοῖς φαινομένοις καταλαμβάνηται, χωρὶς ὁδοῦ τινος, καῖ ἐπιστάσεως εὑρῆςθαι δύνηται, κἂν δυσέκθετος ο ὁ τρόπος αὐτῶη τῆς καταλήψψεως. ἐπειδὴ καὶ καθόλου τῶν πρώτων ἀρχῶν, ἢ οὐδὲν, ἢ δυσερμήνευτον φύσι ούσει τὸ ατιον: Quàm verecundè autem, &prudentet Aristoteles de motuum coelestium doctrina loquatur, passim in eius Libris videre Lib. 1. Ethiest.