# Mysterium cosmographicum 117

Kepler, Mysterium cosmographicum, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/117

sententia mihi perpendenti diligentiùs, praeclarè simul, ac rectè Plinium sensisse intelligo, cum inquit, Mundi; seu coeli, cuius circumfle- Lib. 2. cap. xu teguntur cuncta, extera indagare, nec interesse hominum, nec capere humanae coniecturam mentis. Et subdit. Sacer est, immensus, totus in toto, imò verò ipse totum, finitus & infinito similis, &c. Nam vbi D. Praeceptorem meum sequemur, nihil extra concauum orbis stellati, quod inquiramus. a+ 1AT mus, erit, nisi quantum nos Sacrae literae de his scire voluerunt, tum etiam quicquam extra hoc concauum constituendi praeclusa erit via.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
