Latin
118
Kepler, Mysterium cosmographicum 118
Unproofread scanNot analysed yet
Quare totam reliquam hanc Naturam, ceu sacrosanctam, à Deo coelo stellato inclusam cum gratiarum actione admirabimur, &contemplabimur, ad quam perscrutandam, &cognoscendam multis modis, infinitis instrumentis, &donis nos lucupletauit, &idoneos nos effecit; &quidem eò vsque progrediemur, quò ipse voluit, neque ab ipso constitutos limites transgredi tentabimus. Immensum praeterea mundum esse, &verè infinito similem, quantum etiam ad eius concauum, ex eo quidem in confesso est, quòd stellas omnes scintillare videamus, planetis exceptis, etiam Saturno, qui eorum coelo citimus, maximo ferturcirculo. Sed idem longè manifestiùs ex D. Praeceptoris hypothesibus per ἀποδείξεις patet. Cum enim Orbis Magnus Terram deferens, ad quinque planetarum orbęs perceptibilem rationem habeat, vnde videlicet omnem apparentiarum diuersitatem in his planetis, per eorum ad Solem habitudines prouenire demonstratur: ac omnis in terra horizon orbem stellarum in aequalia, vt vniuersi citculus magnus intersecet, &orbes reuolutionum suarum à stellis fixis aequalitatem habere comprobetur: satis clarum est, orbem stellarum maximè infinito similem esse, quoniamquidem orbis magnus ad eum collatus euanescat, omniaque τὰ ραινόμενα non aliter conspiciantur, ac si terra in medio vniuersi consedisset. Porrò quanquam admiranda, &haud indigna tum opifice Deo, tum quoque diuinis his corporibus motuum, &orbium symmetria ac nexus, quae praedictis hypothesibus assumptis conseruatur, animo citiùs concipi (propter affinitatem, quam cum coelo habet! quàm vlla voce humana eloqui posse affirmauerim; quemadmodum in demonstrationibus non tam verbis, quàm perfectis &absolutis, vt ita dicam, ideis harum suauissimarum rerum nostris animis imprimi solent. Tamen &in generali hypothesium contemplatione est videre, quomodo ineffabilis quoque conuenientia, omniumque consensus sese offerat. Nam praeterquam quòd nullus in vulgaribus hypothesibus finis effingendarum sphaerarum apparebat, orbes, quorum immensitas nullo sensu, aut ratione percipi poterat, tardissimis, &velocissimis circumducebantur motibus: alijque à supremo mobili omnes inferiores sphaeras motu diurno rapi constituebant, cum tamen maxima turba disputationum hac de re concitata, qua ratione sphaera superior in inferiorem ius habeat, nec dum constituere potuerint. Alij, vt Eudoxus, &qui eum sunt secuti, cuilibet proprium orbem tribuebant, cuius motu in die naturali circa terram semel circumferretur. Praeterea, Dij immortales, quae digladiatio.