Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam iube quidlibet eorum, quae reuera in Coelo apparent, ex semel posita hypothesi demonstrare, regredi, progredi, vnum ex alio colligere, &quiduis agere, quae veritas rerum patitur: neque ille haesitabit in vllo, si genuinum sit, &vel ex intricatissimis demonstrationum anfractibus in se vnum constantissimè reuertetur. Quòd si obijcias, idem partim adhuc posse, partim olim potuisse dici de tabulis &hypothesibus antiquis, quòd nempe ραινομένοις satisfaciant: Atque illas tamen à Copernico, vt falsas reijci: Posse igitur eadem ratione &Copernico responderi: nempe quamuis egregiè eorum, quae apparent rationem reddat, tamen in hypothesi errare. Respondeo, primùm, antiquas hypotheses praecipuorum aliquot capitum, nullam planè rationem reddere. Cuiusmodi est, quod ignorant, numeri, quantitatis, temporisque retrogradationum causas: &quare illae ad amussim ita cum loco &motu Solis medio conueniant. Quibus omnibus in rebus, cùm apud Copernicum ordo pulcherrimus appareat, causam etiam inesse necesse est. Deinde earum etiam hypothesium, quae constantem apparentiarum causam reddunt, &cum visu consentiunt nihil negat Copernicus, potius omnia sumit et explicat. Nam quòd multa in hypothesibus vsitatis immutasse videtur, id reuera non ita se habet. Fieri namque potest, vt idem contingat duobus specie differentibus praesuppositis, propterea quòd illa duo sub eodem genere sunt, cuius gratia generis primò id contingit, de quo agitur. Sic Ptolemaeus Stellarum ortus &obitus demonstrauit, non hoc medio termino proximo, &coaequato; Quia terra sit in medio immobilis. Neque Copernicus idem hoc medio demonstrat, quia terra à medio distans voluatur. Vtrique enim suffecit dicere (quod &vterque dixit) ideo haec ita fieri, quia inter coelum &terram intercedat aliqua motuum separatio, &quia nulla inter fixas sentiatur telluris à medio distantia. Igitur Ptolemaeus non demonstrauit falso &accidentario medio, si quae demonstrauit ραινόμενα. Hoc tantùm in legem κατ᾽ ἀυτὸ peccauit, quòd existimauit, haec ita propter speciem euenire, quae propter genus eueniunt. Vnde apparet, quòd Ptolemaeus ex falsa munci dispositione, vera tamen, &Coelo, nostrisque oculis consona demonstrauit, &quòd ex eo nulla sit causa, simile quid etiam de Copernicanis hypothesibus suspicandi.