Latin
122
Kepler, Mysterium cosmographicum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia se nostris oculis offerunt, haud secus, ac si Sol, &stellarum orbis mouerentur; quomodo enim in oriente emergere, seu oriri, &paulatim supra horizontem eleuari, donec meridianum pertingant, à quo pari ratione descendere, deinde inferius hemisphaerium permeare, indiesque diurnas suas reuolutiones conficere vulgò credantur, ex primo motu, quem terrae D. Praeceptor iuxta Platonem tribuit, satis euidentes causas habet. Quod autem Sol nobis secundum signorum consequentiam progredi videatur, atque tali motu eclipticam describere, &tempus annuum constituere nobis persuadeamus, per alterum motum, quem D. Praeceptor terrae tribuit, fieri potest. Terra enim orbe magno lata, &inter stellas Librae, &Solem morante, nos, qui quidem terram quiescere putamus, Solem Arietem stellatum habere existimabimus, quippe ex terrae centro linea per Solem in orbem stellarum eiecta in Arietis astrum incidet. Deinde terra progrediente ad Scorpionem, Sol Taurum perere videbitur, &hunc in modum zodiacum permeare, cum tamen ipso quiescente, hunc motum ei competere statuamus. Et annus sidereus erit tempus, quo centrum terrae, seu Solis in apparentia, ab eadem stella ad eandem semel reuoluitur. Tertius terrae motus certas, &ordinatas in toto terrarum orbe temporum vicissitudines producit; per hunc namque fit, vt Sol, &reliqui planetae in circulo ad aequinoctialem obliquo ferri videantur; eademque sit Solis ad singulos terrae tractus habitudo, quae futura erat, terra medium vniuersi per hypothesin occupante, &planetis in circulo obliquo motis. Quoniam nanque aequinoctialis planum, propter polorum suorum, vt dictum, motum ab eclipticae plano, in collatione ad Solem reflectitur &declinat, seu vt Graeci dicunt λοξεύεται, καὶ ἐγκλίνει, sub ijsdem ferè eclipticae locis eadem aequinoctialis ab ecliptica redit declinatio, ipsique poli diurnae reuolutionis semper sub eodem quasi stellatae sphaerae situ versantur. Deinde in maximis declinationibus aequinoctialis, ab eclipticae plano ad Solem linea ex centro Solis exiens, ad terrae centrum, sectione conica terrae globum diurna reuolutione circumuolutum dissecat, Tropici: tropicosque describit.