# Mysterium cosmographicum 123

Kepler, Mysterium cosmographicum, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/123

Praeterea quando aequinoctialis planum ab Aequinoctia. eclipticae plano ad Solem maximè reflectitur, in vniuersa terra aequinoctium contingit, quippe cum à praedicta linea globus terrae in aequinoctiali in duas semiphaeras abscindatur. Sed reliqui paralle- Reliqui dierum paralleli. li dierum in terra, prout reflectio & declinatio (siue, vt verbis vtar Ptolemaei, λόξωσις καὶ ἔγηλισις) aequinoctialis ad Solem sese commiArctici & scent, notantur. Arctici verò & antarctici à punctis contingentibus Antarctici. horizontes describuntur. Sed polares D. Praeceptori poli eclipticae Polares ciraequi distantes, circa aequinoctialis polos depingunt. Globi terrae culi. autem circulus magnus transiens per aequinoctialis & dictos ecliptiColuri. cae aequidistantes polos, colurus solstitiorum erit, & alius eundem in aequinoctialis polis ad angulos rectos sphaerales intersecans coluri aequinoctiorum vicem subibit. Atque in hunc modum, vel cuiuslibet loci proprij circuli, vel alij quotcunque facilè terrae inscribi, & exinde ad super extensum coelum referri intelliguntur. Porrò cum propter obseruationum imperium terrae globus in Quae ratione eccentrici circumferentiam euolauerit, Sol in medium vniuersi Solis apparensubsederit, & sicut in vulgarib. hypothesib. centrum eccentrici intem motum ter centrum totius vniuersi, quod in ijsdem & terrae, ac stellas GemiCopernicus demonstret. norum nostra aetate erat, ita contrà in D. Praeceptoris hypothesib. centrum orbis magni, quod in principio nostrae Narrationis per centrum eccentrici intelleximus, inter Solem, D. Praeceptori vniuersi medium, & stellas Sagittarij reperiatur, ac diameter orbis magni in centrum terrae incidens medij motus Solis lineam referat: cumque linea ex centro terrae per Solis centrum in eclipticam eiecta, verum locum Solis determinet, non est obscurum, quomodo Sol de Ptolemaei, Recentiorumque traditione inaequaliter sub ecliptica moueri aestimetur, atque angulus diuersitatis à motu medio geometricè inuestigetur. Terra autem in summa abside orbis magni existente, Sol apogij locum in eccentrico occupare credatur, & conMotus appatrà, illa in ima abside morante, ipse in perigio conspiciatur. rens in Stellis Verùm enimuerò qua ratione stellae fixae à punctis aequinofixis: & obctialibus, & solstitialibus elongari videantur, & maxima Solis obliquitatis ecliptica valiquitas variari, &c. quod sub initium Narrationis ex. D. Praeceriatio. ptoris Lib. III. deduxi, ex motu declinationis, quem generaliter proposuimus, & binis sibi inuicem occurrentibus librationibus dependere D. Praeceptor collegit. Apolis, eclipticae polis, vt non ita multò antè dictum, aequidistantibus, vtrinque 23. grad. 40. min. circuli magni numerentur, ibique duo notentur puncta, quae polos aequinoctialis medij referant, ac vt conuenit, duo coluri solstitia, & aequinoctia media distinguentes designentur.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
