# Mysterium cosmographicum 126

Kepler, Mysterium cosmographicum, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/126

am circuli AB, ex centro C eiecta CFH totidem graduum AH arcum continebit, similem arcui DF primi circelli: & quia secundi circelli punctum G ab H, ad dextram ratione dupla processit, à signo H in signum G lineâ rectâ ductâ, patet eandem esse semissem dupli arcus AH, & GC semissem dupli arcus residui AH arcus de quadrante, hoc est, 60. gr. cuius dupli subtensae semissis est 8660. partium, quare & AG 1340. partium, quarum quae ex centro 1000. quantum videlicet G distat ab A in diametro AB. Quòd si verò AB praesupponatur 60. GAerit talium 4. & GB56. vnde facta parte proportionali ad 24, habebitur AG vel BG in quacunque parte assumptae lineae rectè determinatae G signum subsistat, in tali casu. His ita παχυτέρα sanè Μούση perceptis, in facili fuerit intelligere, quomodo & maxima aequinoctialis ab eclipticae plano obliquitas varietur, & vera aequinoctiorum praecessio inaequalis fiat. Principio namque (cum breuiores arcus à lineis rectis quoadsensum quidem, nihil differant) aequinoctialis medij polo septentrionali punctum C imaginatione applicetur: Linea autem AB sit arcus coluri, distinguentis solstitia media, inter polum aequinoctialis medij septentrionalem, & adiacentem polum eorum, qui eclipticae polis aequidistant. Quare B est terminus minimae poli diurnae reuolutionis, seu terrae, ab eclipticae, vt dictum, polo distantiae: A verò inter eundem borealem aequinoctialis medijpolum, & eclipticae planum, vnde & maximae poli terrae, à polo eclipticae, remotionis. Praeterea duobus circellis linea AB, vti conuenit, applicatis, intelligatur quantum ad praesens polus terrae borealis in G puncto, & motu duorum circellorum composito, lineam AB 24. minu. describere; simili nempe machinatione polo meridionali moto, lege oppositionis seruata, ceu pendente mundo, maximam declinationem mutante. Et assumatur, primum circellum in 3434. annis Aegyptijs reuolutionem complere, & terminum, à quo principium motus anomaliae, esse A punctum circumferentiae circuli, cuius diameter libratione prima describitur; Atque cuilibet statim patebit, si praeter hanc vnicam poli terrae nullamhaberent librationem, ipsique poli terrae à coluro distinguente solstitia media non abscederent, quomodo tali polorum terrae motu tantum, angulus inclinationis plani aequinoctialis veri ad eclipticae planum, propter polorum suorum progressum, ab A versus C ad B decresceret contra aliam circulationem complendo à B ad C versus A cresceret, nullaque propterea inaequalitas in aequinoctiorum processione appareret.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
