Latin
128
Kepler, Mysterium cosmographicum 128
Unproofread scanNot analysed yet
Altera hac libratione vera Anni solaris magnitudo alià minor, aliàs maior effici tur. Motus stellarum fixarum hinc quoque velocior vel tardior apparet, atur, huius secundae librationis anomalia 1717. annis aegyptijs perficietur. Quare &obliquitatis anomalia extabulis desumpta duplicata, praecessionis anomaliam reddit: &illi simplicis, huic verò duplicatae cognomen est. Quòd si secunda haec libratio tantùm ponenda fuisset, angulus inclinationis plani aequinoctialis veri &eclipticae, quod quidem dignum animaduersione esset, non variaretur, vt patet; Verùm omnis apparentiarum diuersitas propterea contingens in sola praecessionis aequinoctij inaequalitate deprehenderetur. Vtrisque autem librationibus coincidentibus, poli terrae sibi inuicem occurrentibus vt dictum, motibus, circa polos aequinoctialis medij, figuras corollarum intortarum delineabunt. Et cum poli terrae in colurum distinguentem solstitia media incidunt, verus colurus cum medio in eodem iacebit plano: punctumque vernale verum cum medio coniungetur, cum tamen nisi polis vtriusque aequinoctialis coniunctis, plana aequinoctialium, &&colurorum distinguentium tam media, quàm vera solstitia, &aequinoctia, non omnino coniungentur. Polo autem septentrionali in parte à O secundae librationis versus A dextrum limitem, morante, meridionali polo in puncto opposito constituto, aequinoctium verum sequitur medium, &Sol priùs in medium, quàm verum aequinoctialem incidit. Sed polis terrae mundi latera permutantibus, vt nem pe polus borealis à coluro solstitiorum mediorum sinistrum, australis dextrum latus teneat: verum aequinoctium praecedit medium, citiusque Sol cum vero, quàm cum medio aequinoctiali congreditur. Caeterùm ab Aversus B polis terrae procurrentibus; quia aequinoctium verum Soli quasi obuiam procedit, annus ad aequinoctia propter hanc causam decrescit: à B verò versus A, cum Solem quasi fugiat, annus ad aequinoctia crescit. Et polis terrae circa chaerentibus, breuiori annorum spacio notabile anni crementum, aut decrementum percipitur. Cumque apparens stellarum fixarum processus annuae quantitati ad aequinoctia colligatus sit, eadem prorsus ratione velocior, &tardior punctorum solstitiorum &aequinoctiorum à stellis fixis clongatio in antecedentia animaduertitur. Schema vtriusque librationis, pro obliquitatis, &verae aequinoctialis cum eclipticae sectionis mutatione monstranda. Sit A polus Ecliptica, BCD semicirculus Eclipticae in Coluro ABD solstitiorum medio E sit polus Aequinoctialis FCG medij, mediumque aequinoctium in C, &media obliquitas BF vel AE, quae est 23. gr. 40. scr.