Latin
130
Kepler, Mysterium cosmographicum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Ex a enim reponitur aequinoctialis verus in XSZ: ex I, in MCN: ex V in XYZ, donec hac quoque periodo confecta in E recurrat. Atque hoc tempore omnis aequinoctiorum varietas CSCYC, obliquitatis autem altera medietas FMF, completur. Ex his videre est, quòd ab Kad Mobliquitas minuatur, &ab Mad K augeatur. Deinde quòd verò aequinoctiali puncto (si medij aequinoctij C praecessio à B versus Dfieri intelligatur) ab Sad Teunte, vera praecessio retardetur: quam ob causam &motus stellarum fixarum tardior apparet, &Anni Solaris magnitudo prolongatur. Econtrà, eodem ab Yad Stendente, praecessio vera veloxsit, motusque stellarum fixarum apparet concitatior. &Annus solaris vertens notabiliter abbreuiatur. De Solis autem apogio, quae principio ex obseruationib. secundum D. Praeceptoris mei sententiam deduximus, quantum ab aequinoctij verni ab eo elongationem attinet, ex mox dictis satis innotuit. Progressus verò ipsius apogij sub ecliptica à motu centri parui circuli &orbis magni centri, in parui circuli circumferentia vniformi latione dependet. Diameter orbis magni, aut eclipticae per Solis paruique circuli centra transiens, est linea mediarum absidum Solis: Sed diameter per Solis, orbisque magni centra est lineaverarum absidum. Quemadmodum autem centrum orbis magni inter Solem &locum eclipticae, vbi Sol perigium tenere creditur, reperitur: ita similiter centrum parui circuli inter locum perigij medij, &Solem statuitur. Tempore Ptolemaei linea verarum absidum à prima stella Arietis in 57. grad 50. min. loco apogij apparentis, &237. grad: 50. min. perigij vtrinque terminabatur, mediarum autem absidum in 60. grad. 16. min. &puncto opposito 240. grad. 16. min. nam centrum orbis magni, à summa parui circuli à centro Solis distantia 21. grad. cum triente ferè in antecedentia processerat, tantundem nempe eodem tempore anomalia simplici, quae &obliquitatis existente. Vniformiter autem procedente centro parui circuli super Solis centro, &orbis magni centro in parui circuli circumferentia, visa est summa absis Solis, tempore obseruationis, quam habuit D. Praeceptor, 69. grad. 25. minu. à prima stella Arietis tenere; at cum eodem tempore anomalia simplex 165. grad. fermè esset, prosthaphaeresis 2. grad. 10 min. fermè reperta est, centrumque parui circuli inter Solem, &251. grad. 35. min. locum perigij medij constitit.