Latin
133
Kepler, Mysterium cosmographicum 133
Unproofread scanNot analysed yet
vt semel Comparatio laborum coeperat, hoc onus vsque perferret. Ad haec Diuinus Plato, sapienAstronomitiae, vt inquit Plinius, antistes, haud obscurè in Epinomide procorum: quos nunciat, ASTRONOMIAM DEO PRAEEVNTE nullus, nisi VENTAM ESSE: Hanc Platonis sententiam alij aliter fortasse diuina adiutus ope, supeinterpretantur, ego verò, cum videam D. Doctorem Praeceptorem rare valet. meum obseruationes omnium aetatum cum suis, ordine ceu in inQuo ordine dices collectas, semper in conspectu habere. Deinde cum aliquid Copernicus vel constituendum, vel in artem &praecepta conferendum, à priin indaganmis illis obseruationibus ad suas vsque progredi, &qua inter se radis rebus tione omnia consentiant, perpendere: Porrò quae inde bona conAstronomicis progredi solisequentia, Vrania duce, collegit, ad Ptolemaei, &Veterum hypotus fuerit. theses reuocare: Et postquam easdem summacura, perponderans, vrgente astronomicaκναγκν deserendas deprehendit, neque quidem sine afflatu Diuino, &numine Diuum nouas hypotheses assumere, &mathematica adhibita quidnam ex talibus bona consequentia deducipossit, geometricè constituere: Atque Veterum denique, &suas obseruationes ad assumptas hypotheses accommodare: Et sic, post istos labores omnes exantlatos, leges Astronomiae demum conscribere. Hunc in modum Platonem intelligendum esse puto, MathemaAlia Comticum siderum motus perscrutantem, rectissimè, assimulari caeco, paratio. cui tantummodò baculo suo duce, magnum, infinitum, lubricum, infinitisque deuijs inuolutum iter sit conficiendum. Quid fiet? aliquandiu sollicitè incedens, baculo suo viam quaeritans, &eidem quandoque desperandus innixus, coelum, terram, omnesque Deos inuocabit, misero sibi auxilio vt veniant; Hunc permittet quidem eus aliquot annos suas experiri vires, vt intelligat denique, baculo suo minimè ex instanti periculo se liberari posse; Porrò iamiam animum despondenti, ipsius misertus Deus, manum porrigit, manuque ad optatam metam perducit. Baculus Astronomi est ipsa Mathematica, seu Geometria, qua viam tentare, &insistere primùm audet. Quid etenim humani ingenij vires ad diuinas has res, tamque à nobis dissitas procul, inuestigandas? quid caliginantes oculi? Proinde nisi Deus illi pro sua benignitate motus Heroicos indiderit, &tanquam manu, per incomprehensibile aliàs rationi humani iter deduxerit, haud crediderim vlla in re Astronomum caeco illo praestantiorem, &feliciorem esse, praeterquam quòd suo ingenio aliquando fidens, &suo illi baculo diuinos exhibens honores, ipsam Vraniam ab Inferis reuocatam sibi congratulabitur; Vbi autem rem secum recta reputarit via, se non beatiorem Orpheo esse sentiet, qui quidem animo suam se Eurydicen sequi cernebat, cum ex Orco saltabundus ascenderet, pòst verò, vt ad ora Auerni fuit peruentum, quam maximè habere se sperabat, ex oculis iterum ad inferos delapsa euanuit.