# Mysterium cosmographicum 135

Kepler, Mysterium cosmographicum, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/135

Deinde cum in ijsdem planetis reliquam apparentem inaequalitatem minimè sola eccentrici ratione fieri perspicerent, ac calculus in eorum motuum supputatione, ad imitationem hypothesium Veneris, cum experientia & obseruationibus consentiret, talem quoque secundae apparentis inaequalitatis rationem assumendam putauerunt, qualem ex demonstrationibus Venerem habere concludebant: vt nempe, quemadmodum in Venere, ita cuiuslibet planetae centrum epicycli, aequidistanter quidem centro eccentrici moueretur, sed aequalitatem motus, respectu centri aequantis sortiretur, ad quod punctum ipse quoque planeta motu proprio in epicyclo, aequaliter ab apogio medio discedens, relationem haberet. Caeterùm quemadmodum Venus proprio, & peculiari in epicyclo motu suas reuolutiones conficeret, ratione autem eccentrici medio Solis motu incederet: ita illi contrà in epicyclo Solem respicerent, in eccentrico verò peculiaribus ferrentur motibus, ipsae obseruationes, vt constituerent, exigebant, dum terram in vniuersi medio retinere nituntur. At praeter ea, quae ad Veneris apparentias saluandas competere iudicauerunt, Mercurij theoria alium insuper aequantis locum, & quod ipsum centrum, à quo epicycli esset aequidistantia, in paruo circumuolueretur circulo, recipiendum duxerunt. Haec acutè sanè, vt Veterum pleraque omnia sunt inuenta, satisque concinna motibus, & appatentijs, si orbes coelestes inaequalitatem habere super proprijs centris, à quo tamen natura abhorret, admittamus, primamque, & maximè notabilem diuersitatem apparentis morus quinque planetarum, ipsis cum eandem in eis per accidens apparere constet, tanquam propriam tribuamus. In latitudinibus autem planetarum & illud quoqueἀξίωμα Veteres negligere videntur, quòd nempe omnes motus corporum coelestium aut circulares sint, aut ex circularibus componantur: nisi fortasse quispiam Veneris, & Mercurij reflexiones declinationesque, quemadmodum paulò antè de motu declinationis terrae est dictum, fieri intelligi velit, & declinationes epicyclorum in tribus superioribus, ac deuiationes in inferioribus per librationum motus. Hoc, vt sanè concedatur in reflexionibus, & declinationibus Veneris & Mercurij, siquidem eorum inclinationum anguli, planorum eccentricorum, & epicyclorum vbique ijdem manent: declinationes tamen epicyclorum in tribus superioribus, & deuiationes Veneris, ac Mercurij per librationes fieri communis calculus refutat. Vt namque de Deuiationib. tanLib. 13. prop. 21. epit. in Almag. Ptol. Quid Rheticus facturus fuisset, si illa Dei Geomatriam secundùm 5. Corpora regularia, de quibus M. Keplerus disserit, animaduer tisset? Per vnum Orbem magnum apparentiae s planetarum quas ad Solem habent, demonstrantur. Caeterae ipsis propriae sunt.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
