Latin
136
Kepler, Mysterium cosmographicum 136
Unproofread scanNot analysed yet
tantùm dicam, quia minuta proportionalia, quibus deuiationes pro locis centri epicycli extra nodos, &absidas ratiocinamur, eadem ratione indagarunt, &constituerunt, qua in primi motus doctrina partium eclipticae declinatione inuestigantur: sit, vt in sexagesimo gradu ab aliqua absidum eccentrici, centro quidem epicycli Veneris existente, colligamus deuiationem, 5. minutorum, Mercurij autem 22. min. cum dimidio. Quòd si deferens poneretur per librationes deuiare, in tali Veneris epicycli situ vera ratio non vltra 2. &semis minu. deuiationem, Mercurij verò 11. minu. cum quadrante exposceret. In illius enim centriepicycli situ, angulus inclinationis plani eccentrici ad eclipticae, non maior, 5. minu. in huius verò 22. &semis, exlibrationum proprietate motus, reperirentur. Atque ideo fortasse loannes de Regiomonte monendos studiosos putauit, calculum in latitudinibus circa prope verum tantùm versari. Postremò cum homines, quod Aristoteles alibi pluribus ostandit, natura sua scire appetant, nae molestum est satis, quòd nusquam aequè causae τῶν ραινομένων sint abstrusae, atque, ceu Cimmerijs tenebris, inuolutae, quod ipse etiam Ptolemaeus nobiscum testatur. Vt interim plura de Veterum in quinque planetis hypothesibus, quàm fortè ipsa nouarum (vt sic dicam) hypothesium cùm enumeratio, tum ad Veteres collatio requirit, non adducam. Ptolemaeum equidem, &qui eum sequuntur, aequè atque D. Praeceptorem ex animo amo; siquidem vero sanctum illud Aristotelis praeceptum semper in conspectu, ac memoria habeo ριλεῖνμὲν ἀμροτέρους, πείθεσται δὲ τοῖς ἀκριὐεστέροις δεῖ: etsi nescio quomodo, me tamen magis ad D. Praeceptoris hypotheses inclinari sentio. Id quod fit fortasse partim, quia iam demum rectiùs me intelligere animum induco, suauissimum illud, quod Platoni ob grauitatem ac veritatem tribuitur, Τὸν Θεὸν ἀεὶ γεωμετρειν: partim verò, quòd in D. Praeceptoris Astronomiae instauratione, ceu caligine discussa, aperto nunc coelo, &ambobus, vt dici solet, oculis, vim sapientissimi dicti illius Socratis in Phaedro, intuear, Εὰν τέ τινα ἄλλον ἡγήσομαι δηννατὸν εἰς ἐν καὶ ἐπὶ πολλὰ περυκότα ὀρῶν,, τοῦτον διώκω κατόπιθε μετʼ ἔχνιον, ὥστε Θεοῖο. His itaque, quae de terrae motu hactenus dicta sunt à D.