Latin
140
Kepler, Mysterium cosmographicum 140
Unproofread scanNot analysed yet
De his omni bus vide cap. 1. Prodromi, suprà pag. 15. &tabulas pag. 18. item infrà in appendico. propinquante ad lineam veri &apparentis loci planetae, quod fit terra perueniente ad oppositum iam dicti loci: planeta vespertino occasu disparere incipit, maximeque à terra elongari, quoad linea veri loci planetae etiam per centrum Solis transeat, atque Sole inter planetam &terram interueniente, planeta occultetur; à qua deinde occultatione propter perpetuum terrae motum, quia linea veri loci Solis, à linea veri loci planetae discedit, planeta iterum matutino ortu, vbi quantum arcus visionis requirit, iustam à Sole distantiam nactus fuerit, oriri conspicitur. Porrò quoniam orbis magnus in horum trium planetarum hypothesibus, munere epicycli à Veteribus cuilibet planetarum attributi fungitur: in diametro orbis magni, ad planetam vsque continuata, apogium perigiumque planetae verum respectu orbis magni reperietur. Apogium autem, &perigium medium, in diametro orbis magni, quae lineae ex centro eccentrici in centrum epicycli protractae aequidistanter mouetur, &cum terra in medietate versus planetam. ipsi planetae appropinquet: in reliqua &opposita remoueatur, illic quidem extremitates diametrorum orbis magni perigia referent, hîc verò aopogia, cum illa medietas in locum inferioris epicycli partis succedat, haec autem superioris. Fac esse haud longè à Solis, &planetae coniunctione, sit terrae centrum in planetae apogij loco vero, respectu scilicet orbis magni, ipsaque linea propriae diuersitatis cum apparentis loci linea planetae coincidat. Ab hoc autem loco terra suo motu procedente, lineae propriae diuersitatis, &linea veri loci planetae, sese in corpore planetae intersecare incipient, altera regulari suo motu diuerso in signorum consequentiam perget, altera verò ab eadem sese reflectens, referet nobis planetam velociùs in ecliptica incedere, quàm reuera motu proprio procedat. Verùm terra perueniente ad portionem orbis magni planetae propiorem, haec è vestigio in antecedentia sese conuertit, vt apparens planetae progressus nobis subinde tardior videatur. Ampliùs quia terra versus planetam ascendit, ipsa veri motus Solis linea à planeta promouebitur; ac planeta ad nos accedere, veluti de parte superiori descendens aestimabitur. Tam diu autem planeta directus videbitur, quousque terrae centrum ad eum orbis magni ad planetam, situm peruenerit, vbi angulus diurnus reflexionis lineae veri loci planetae in antecedentia, aequalis existat angulo diurno propriae diuersitatis in consequentia: Ibi nanque duobus se perimentibus motibus planeta statione prima per aliquot dies, pro ratione orbis magni ad eccentricum planetae propositi, ipsiusque planetae in suo orbe situm, propriaque motus sui velocitate stare apparebit.