# Mysterium cosmographicum 141

Kepler, Mysterium cosmographicum, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/141

Porrò ab hoc item loco terrâ propiore factâ planetae, fit vt planetam regredi, & in antecedentia mouericredamus, ipsa quippe reflexione notabiliter proprium planetae motum superante, idque eo vsque, quo terra perigium verum planetae respectu orbis magni contingat, vbi planeta in medio repedationis loco, oppositioni Solis, terraeque proximus consistet. Quo in situ Mars repertus, praeter communem, ratione orbis magni, reflexionem, seu diuersitatem aspectus, etiam aliam insuper (propter perceptibilem quantitatem eius, quae ex centro terrae ad ipsius distantiam) aspectus diuersitatem admittit, quemadmodum diligens testabitur obseruatio. Pro confirmatione huius, quae ex Copernici hypothesibus sequitur, longissimè contrariae vsitatis hypothesibus sententiae, lubet apponere, quae excellentissimus Nobilis Mathematicus Tycho Brahe, Danus, suis experimentis obseruauit, quibus tanquam à peritissimo Artifice habitis obseruationibus vtique fides derogari non potest. Is in Epistola ad D. Peucerum Anno 1588. data, sic scribit. Constitui periculum facere, quae nam earum, quae hactenus inuentae erant (hypothesium, Ptolemaicarum sc. vel vsitatarum: vel à Copernico traditarum: vel eorum qui homocentricorum figmentum commenti sunt) veritati propiùs accederet. Idque per Martis potissimum stellam me expiscari posse confidebam, quandonimirum ea acronycha terra appropinquaret. Si enim nobis propiùs accederet, quàm ipse Sol, Copernianam speculationem praeualere: Sin minus, cum Ptolemaicapotiùs standum arbitrabar. Tandemquemagna diligentia, nec paruis sumptibus, conquisitis varijs organis astronomicis, quibus siderum motus centraliter, non saltem in ipso scrupulo, sed etiam in eius dimidia vel quarta parte explorari certò possent, hanc subtilem considerationem aggredi non verebar, Idque potissimum Anno 1582. cum Mars pernox factus Soli opponeretur in cancro, & insuper per boream latitudinem sublimior quotidiano circuitu redderetur. Habitis igitur tunc pluribus accuratis obseruationibus, tam circa ortum, quàm occasum, eiusque per meridia num transitum, deprehendi, Martem maiorem causari parallaxin, quàm ipsum Solem, ideoque etiam terris propinquiorem, cum acronychus est, fieri, astipulante vnà motu ipsius diurno, cum Copernianis potiùs numeris consentiente, eò quòd paulò celeriùs certo dierum interuallo in antecedentia repedaret, quàm Alphonsinorum concederet à Ptolemaeo deducta ratiocinatio: Idque ob minorem à terris distantiam, quae motum paulò intentiorem apparere efficiebat. Id cum in Martesatis, exploratum haberem, & idem etiam in Venare Venere aliquoties à me interdiu, atque in ipso Meridiano obseruatum, & iuxta occasum collatione facta, imò etiam alia quadam peculiari ratione Anno 1587. circa diem 24. Febr. quando intra vnam vel alteram diem tam vespertinam quàm matutinam (quod aliàs rarissimum est) vidi, motum apparentem cum eis, quae ratione parallaxeos fierent, conferendo, comprobassem, ita quòd Ptolemaicis hypothesibus haec omnia minimè eongruerent: impellebar, vt postmodum magis magisque Copernianae inuentioni fidem attribuerem.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
