Latin
142
Kepler, Mysterium cosmographicum 142
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, vbi terra ab hac centrali cum planeta, vt ita dicam, coniunctione in consequentia remouebitur, ipsa reflexio in antecedentia eadem ratione, qua antè creuerat, minuetur, donec facta denuò motuum compensatione, planeta statione secunda stationarius fiat. Postea proprio planetae motu superante reflexionem, terra procedente dirigatur, quo tandem in directionis loco medio planeta appareat, terra iterum apogium planetae verum vnde eam deduximus, obtineat, omnesque iam dictas apparentias ordine in singulis planetis nobis introducat. Atque haec est prima orbis magni, in contemplatione motuum planetarum vtilitas, qua à tribus magnis epicyclis in Saturno, Ioue, &Marte liberamur. Quod autem Veteres Argumentum planetae dixerunt, hoc D. Praeceptor motum Commutationis planetae vocat, quia per eum apparentias ratione motus terrae in orbe magno contingentes ratiocinamur, quas nihil aliud esse constat respectu orbis magni, quàm parallaxes Lunae, propter habitudinem eius, quae ex centro terrae ad eiusdem orbes. Cuius libet autem planetae centri epicycli motus, à terrae motu aequali, qui &Solis motus medius est, subtractus, commutationis motum aequalem relinquit: &numeratur ab apogio medio, à quo &terra aequaliter elongatur, vnde &in promptu cuiuslibet verus &apparens planetae motus in ecliptica ex D. Praeceptoris tabulis prosthaphaeresium planetarum habetur. Alteram porrò orbis magni vtilitatum partem, haud illa leuiorem, in Veneris, &Mercurij theoria nanciscemur, Cum namque nos hos duos planetas ex terratanquam è specula obseruemus: &si ipsi non aliter atque Sol fixi manerent, tamen nos, quia per orbis magni motum circa eos circumducimur, nihilominus ipsos planetas, vt Solem, suis inotibus zodiacum peragrare putaremus.